Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Ovidius Naso Epistulae ex Ponto IntraText CT - Text |
Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
Nasonem nolles in quibus esse locis,
sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum.
Ei mihi! plus illud quam tua vota valet.
In Scythia nobis quinquennis olympias acta est;
iam tempus lustri transit in alterius.
Perstat enim Fortuna tenax votisque malignum
opponit nostris insidiosa pedem.
Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis,
numen ad Augustum supplice voce loqui.
Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis
--
nec fuero tanti! -- me reor esse tuae.
Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem;
ipsum morte tua concidit auxilium.
Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae,
spem nostram terras deseruitque simul.
Quale
tamen potui, de caelite, Brute, recenti
vestra procul positus carmen in ora dedi.
Quae prosit pietas utinam
mihi sitque malorum
iam modus et sacrae mitior ira domus!
Te quoque idem liquido possum iurare precari,
o mihi non dubia cognite Brute nota.
Nam cum praestiteris verum
mihi semper amorem,
hic tamen adverso tempore crevit amor,
quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret
passuros poenam crederet esse duos.
Lenem te miseris genuit natura nec ulli
mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit,
ut, qui quid valeas ignoret Marte forensi,
posse tuo peragi vix putet ore reos.
Scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,
supplicibus facilem, sontibus esse trucem.
Cum tibi suscepta est legis vindicta severae,
verba velut tinctum singula virus habent.
Hostibus eveniat quam sis violentus in armis
sentire et linguae tela subire tuae
quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes
istius ingenium corporis esse negent.
At si quem laedi fortuna cernis iniqua,
mollior est animo femina nulla tuo.
Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum
notitiam pars est infitiata mei.
Inmemor
illorum, vestri non inmemor umquam
qui mala solliciti nostra levatis ero.
Et prius hic nimium nobis
conterminus Hister
in caput Euxino de mare vertet iter,
utque Thyesteae redeant si tempora mensae,
Solis ad Eoas currus agetur aquas,
quam quisquam vestrum qui me doluistis ademptum
arguat ingratum non meminisse sui.