Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Ovidius Naso Amores IntraText CT - Text |
Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
odero,
si potero; si non, invitus amabo.
nec iuga taurus amat; quae
tamen odit, habet.
nequitiam fugio -- fugientem forma reducit;
aversor morum crimina -- corpus amo.
sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
et videor voti nescius esse mei.
aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
non facit ad mores tam bona forma malos.
facta
merent odium, facies exorat amorem --
me miserum, vitiis plus valet illa suis!
Parce, per o lecti socialia iura, per omnis
qui dant fallendos se tibi saepe deos,
perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
perque tuos oculos, qui rapuere meos!
quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,
me quoque velle velis, anne coactus amem!
lintea dem potius ventisque ferentibus utar,
ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.