Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Annaeus Lucanus
Bellum civile

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Liber II

Iamque irae patuere deum manifestaque belli
signa dedit mundus legesque et foedera rerum
praescia monstrifero vertit natura tumultu
indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi,
sollicitis visum mortalibus addere curam,
noscant venturas ut dira per omina clades?
sive parens rerum, cum primum informia regna
materiamque rudem flamma cedente recepit,
fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet
se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
fatorum inmoto divisit limite mundum,
sive nihil positum est, sed fors incerta vagatur
fertque refertque vices et habet mortalia casus,
sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri
mens hominum fati; liceat sperare timenti.
ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi
constatura fides superum, ferale per urbem
iustitium; latuit plebeio tectus amictu
omnis honos, nullos comitata est purpura fasces.
tum questus tenuere suos magnusque per omnis
erravit sine voce dolor. sic funere primo
attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
conclamata iacent nec mater crine soluto
exigit ad saevos famularum bracchia planctus,
sed cum membra premit fugiente rigentia vita
voltusque exanimes oculosque in morte minaces,
necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens
miraturque malum. cultus matrona priores
deposuit maestaeque tenent delubra catervae:
hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro
adflixere solo, lacerasque in limine sacro
attonitae fudere comas votisque vocari
adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
divisere deos, et nullis defuit aris
invidiam factura parens. quarum una madentis
scissa genas, planctu liventis atra lacertos,
'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres,
nunc laniate comas neve hunc differte dolorem
et summis servate malis. nunc flere potestas
dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter
gaudendum est.' his se stimulis dolor ipse lacessit.
nec non bella viri diversaque castra petentes
effundunt iustas in numina saeva querellas.
'o miserae sortis, quod non in Punica nati
tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.
non pacem petimus, superi: date gentibus iras,
nunc urbes excite feras; coniuret in arma
mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis
agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister,
fundat ab extremo flavos Aquilone Suebos
Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostes
reddite nos populis: civile avertite bellum.
hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis
alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras;
nulla vacet tibi, Roma, manus. vel, perdere nomen
si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes
plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
saeve parens, utrasque simul partesque ducesque,
dum nondum meruere, feri. tantone novorum
proventu scelerum quaerunt uter imperet urbi?
vix tanti fuerat civilia bella movere
ut neuter.' talis pietas peritura querellas
egerit. at miseros angit sua cura parentes,
oderuntque gravis vivacia fata senectae
servatosque iterum bellis civilibus annos.
atque aliquis magno quaerens exempla timori
'non alios' inquit 'motus tum fata parabant
cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos
exul limosa Marius caput abdidit ulva.
stagna avidi texere soli laxaeque paludes
depositum, Fortuna, tuum; mox vincula ferri
exedere senem longusque in carcere paedor.
consul et eversa felix moriturus in urbe
poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit
saepe virum, frustraque hosti concessa potestas
sanguinis invisi, primo qui caedis in actu
deriguit ferrumque manu torpente remisit.
viderat inmensam tenebroso in carcere lucem
terribilisque deos scelerum Mariumque futurum,
audieratque pavens "fas haec contingere non est
colla tibi; debet multas hic legibus aevi
ante suam mortes: vanum depone furorem."
si libet ulcisci deletae funera gentis,
hunc, Cimbri, servate senem. non ille favore
numinis, ingenti superum protectus ab ira,
vir ferus et Romam cupienti perdere fato
sufficiens. idem pelago delatus iniquo
hostilem in terram vacuisque mapalibus actus
nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae
et Poenos pressit cineres. solacia fati
Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes
ignovere deis. Libycas ibi colligit iras.
ut primum fortuna redit, servilia solvit
agmina, conflato saevas ergastula ferro
exeruere manus. nulli gestanda dabantur
signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum
adtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille,
quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor
corripuit, quantoque gradu mors saeva cucurrit!
nobilitas cum plebe perit, lateque vagatus
ensis, et a nullo revocatum pectore ferrum.
stat cruor in templis multaque rubentia caede
lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas:
non senis extremum piguit vergentibus annis
praecepisse diem, nec primo in limine vitae
infantis miseri nascentia rumpere fata.
crimine quo parvi caedem potuere mereri?
sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris
impetus, et visum lenti quaesisse nocentem.
in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus
victor ab ignota voltus cervice recisos
dum vacua pudet ire manu. spes una salutis
oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
mille licet gladii mortis nova signa sequantur,
degener o populus, vix saecula longa decorum
sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi
et vitam dum Sulla redit. cui funera volgi
flere vacet? vix te sparsum per viscera, Baebi,
innumeras inter carpentis membra coronae
discessisse manus, aut te, praesage malorum
Antoni, cuius laceris pendentia canis
ora ferens miles festae rorantia mensae
inposuit. truncos laceravit Fimbria Crassos;
saeva tribunicio maduerunt robora tabo.
te quoque neclectum violatae, Scaevola, Vestae
ante ipsum penetrale deae semperque calentis
mactavere focos; parvom set fessa senectus
sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit.
septimus haec sequitur repetitis fascibus annus.
ille fuit vitae Mario modus, omnia passo
quae peior fortuna potest, atque omnibus uso
quae melior, mensoque hominis quid fata paterent.
iam quot apud Sacri cecidere cadavera Portum
aut Collina tulit stratas quot porta catervas,
tum cum paene caput mundi rerumque potestas
mutavit translata locum, Romanaque Samnis
ultra Caudinas speravit volnera Furcas!
Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor.
ille quod exiguum restabat sanguinis urbi
hausit; dumque nimis iam putria membra recidit
excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
qua morbi duxere, manus. periere nocentes,
sed cum iam soli possent superesse nocentes.
tum data libertas odiis, resolutaque legum
frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur
sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia victor
iusserat. infandum domini per viscera ferrum
exegit famulus, nati maduere paterno
sanguine, certatum est cui cervix caesa parentis
cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres.
busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis
corpora, nec populum latebrae cepere ferarum.
hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,
hic se praecipiti iaculatus pondere dura
dissiluit percussus humo, mortesque cruento
victori rapuere suas; hic robora busti
exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso
desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes.
colla ducum pilo trepidam gestata per urbem
et medio congesta foro: cognoscitur illic
quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum
vidit Bistonii stabulis pendere tyranni,
postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens
tot laceros artus Pisaea flevit in aula.
cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo
amisere notas, miserorum dextra parentum
colligit et pavido subducit cognita furto.
meque ipsum memini, caesi deformia fratris
ora rogo cupidum vetitisque inponere flammis,
omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis
perque omnis truncos, cum qua cervice recisum
conveniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes
placatos Catuli referam? cum victima tristis
inferias Marius forsan nolentibus umbris
pendit inexpleto non fanda piacula busto,
cum laceros artus aequataque volnera membris
vidimus et toto quamvis in corpore caeso
nil animae letale datum, moremque nefandae
dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
avolsae cecidere manus exsectaque lingua
palpitat et muto vacuum ferit aera motu.
hic aures, alius spiramina naris aduncae
amputat, ille cavis evoluit sedibus orbes
ultimaque effodit spectatis lumina membris.
vix erit ulla fides tam saevi criminis, unum
tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae
fracta sub ingenti miscentur pondere membra,
nec magis informes veniunt ad litora trunci
qui medio periere freto. quid perdere fructum
iuvit et, ut vilem, Marii confundere voltum?
ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret
agnoscendus erat. vidit Fortuna colonos
Praenestina suos cunctos simul ense recepto
unius populum pereuntem tempore mortis.
tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus,
concidit et miserae maculavit ovilia Romae.
tot simul infesto iuvenes occumbere leto
saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae
aut terrae caelique lues aut bellica clades,
numquam poena fuit. densi vix agmina volgi
inter et exangues inmissa morte catervas
victores movere manus; vix caede peracta
procumbunt, dubiaque labant cervice; sed illos
magna premit strages peraguntque cadavera partem
caedis: viva graves elidunt corpora trunci.
intrepidus tanti sedit securus ab alto
spectator sceleris: miseri tot milia volgi
non timuit iussisse mori. congesta recepit
omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
in fluvium primi cecidere, in corpora summi.
praecipites haesere rates, et strage cruenta
interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,
ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti
vis sibi fecit iter campumque effusa per omnem
praecipitique ruens Tiberina in flumina rivo
haerentis adiuvit aquas; nec iam alveus amnem
nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas
sanguine caeruleum torrenti dividit aequor.
hisne salus rerum, felix his Sulla vocari,
his meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
haec rursus patienda manent, hoc ordine belli
ibitur, hic stabit civilibus exitus armis.
quamquam agitant graviora metus, multumque coitur
humani generis maiore in proelia damno.
exulibus Mariis bellorum maxima merces
Roma recepta fuit, nec plus victoria Sullae
praestitit invisas penitus quam tollere partes:
hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes
concurrunt. neuter civilia bella moveret
contentus quo Sulla fuit.' sic maesta senectus
praeteritique memor flebat metuensque futuri.
at non magnanimi percussit pectora Bruti
terror et in tanta pavidi formidine motus
pars populi lugentis erat, set nocte sopora,
Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes,
atria cognati pulsat non ampla Catonis.
invenit insomni volventem publica cura
fata virum casusque urbis cunctisque timentem
securumque sui, farique his vocibus orsus:
'omnibus expulsae terris olimque fugatae
virtutis iam sola fides, quam turbine nullo
excutiet fortuna tibi, tu mente labantem
derige me, dubium certo tu robore firma.
namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur,
dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris
inconcussa tenens dubio vestigia mundo,
an placuit ducibus scelerum populique furentis
cladibus inmixtum civile absolvere bellum?
quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:
hos polluta domus legesque in pace timendae,
hos ferro fugienda fames mundique ruinae
permiscenda fides. nullum furor egit in arma;
castra petunt magna victi mercede: tibi uni
per se bella placent? quid tot durare per annos
profuit inmunem corrupti moribus aevi?
hoc solum longae pretium virtutis habebis:
accipient alios, facient te bella nocentem.
ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,
has etiam movisse manus. nec pila lacertis
missa tuis caeca telorum in nube ferentur:
ne tanta in cassum virtus eat, ingeret omnis
se belli fortuna tibi. quis nolet in isto
ense mori, quamvis alieno volnere labens,
et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis
otia solus ages, sicut caelestia semper
inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
fulminibus propior terrae succenditur aer,
imaque telluris ventos tractusque coruscos
flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus.
lege deum minimas rerum discordia turbat,
pacem magna tenent. quam laetae Caesaris aures
accipient tantum venisse in proelia civem!
nam praelata suis numquam diversa dolebit
castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni,
si bellum civile placet. pars magna senatus
et duce privato gesturus proelia consul
sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem
sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe
solus Caesar erit. quod si pro legibus arma
ferre iuvat patriis libertatemque tueri
nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,
post bellum victoris habes.' sic fatur; at illi
arcano sacras reddit Cato pectore voces.
'summum, Brute, nefas civilia bella fatemur,
sed quo fata trahunt virtus secura sequetur.
crimen erit superis et me fecisse nocentem.
sidera quis mundumque velit spectare cadentem
expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether,
terra labet mixto coeuntis pondere mundi,
complossas tenuisse manus? gentesne furorem
Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur
diductique fretis alio sub sidere reges,
otia solus agam? procul hunc arcete furorem,
o superi, motura Dahas ut clade Getasque
securo me Roma cadat. ceu morte parentem
natorum orbatum longum producere funus
ad tumulos iubet ipse dolor, iuvat ignibus atris
inseruisse manus constructoque aggere busti
ipsum atras tenuisse faces, non ante revellar
exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque
nomen, Libertas, et inanem persequar umbram.
sic eat: inmites Romana piacula divi
plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum.
o utinam caelique deis Erebique liceret
hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
devotum hostiles Decium pressere catervae:
me geminae figant acies, me barbara telis
Rheni turba petat, cunctis ego pervius hastis
excipiam medius totius volnera belli.
hic redimat sanguis populos, hac caede luatur
quidquid Romani meruerunt pendere mores.
ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes
regna pati pereunt? me solum invadite ferro,
me frustra leges et inania iura tuentem.
hic dabit hic pacem iugulus finemque malorum
gentibus Hesperiis: post me regnare volenti
non opus est bello. quin publica signa ducemque
Pompeium sequimur? nec, si fortuna favebit,
hunc quoque totius sibi ius promittere mundi
non bene conpertum est: ideo me milite vincat
ne sibi se vicisse putet.' sic fatur, et acris
irarum movit stimulos iuvenisque calorem
excitat in nimios belli civilis amores,
interea Phoebo gelidas pellente tenebras
pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto
Hortensi maerens inrupit Marcia busto.
quondam virgo toris melioris iuncta mariti,
mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est
tertia iam suboles, alios fecunda penates
inpletura datur geminas et sanguine matris
permixtura domos; sed, postquam condidit urna
supremos cineres, miserando concita voltu,
effusas laniata comas contusaque pectus
verberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,
non aliter placitura viro, sic maesta profatur:
'dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi
iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos:
visceribus lassis partuque exhausta revertor
iam nulli tradenda viro. da foedera prisci
inlibata tori, da tantum nomen inane
conubii; liceat tumulo scripsisse "Catonis
Marcia", nec dubium longo quaeratur in aevo
mutarim primas expulsa an tradita taedas.
non me laetorum sociam rebusque secundis
accipis: in curas venio partemque laborum.
da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar
et sit civili propior Cornelia bello?'
hae flexere virum voces, et, tempora quamquam
sint aliena toris iam fato in bella vocante,
foedera sola tamen vanaque carentia pompa
iura placent sacrisque deos admittere testes.
festa coronato non pendent limine serta,
infulaque in geminos discurrit candida postes,
legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis
stat torus et picto vestes discriminat auro,
turritaque premens frontem matrona corona
translata vitat contingere limina planta;
non timidum nuptae leviter tectura pudorem
lutea demissos velarunt flammea voltus,
balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,
colla monile decens umerisque haerentia primis
suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
sicut erat, maesti servat lugubria cultus
quoque modo natos hoc est amplexa maritum.
obsita funerea celatur purpura lana,
non soliti lusere sales, nec more Sabino
excepit tristis convicia festa maritus.
pignora nulla domus, nulli coiere propinqui:
iunguntur taciti contentique auspice Bruto.
ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
caesariem duroque admisit gaudia voltu
(ut primum tolli feralia viderat arma,
intonsos rigidam in frontem descendere canos
passus erat maestamque genis increscere barbam:
uni quippe vacat studiis odiisque carenti
humanum lugere genus), nec foedera prisci
sunt temptata tori: iusto quoque robur amori
restitit. hi mores, haec duri inmota Catonis
secta fuit, servare modum finemque tenere
naturamque sequi patriaeque inpendere vitam
nec sibi sed toti genitum se credere mundo.
huic epulae vicisse famem, magnique penates
summovisse hiemem tecto, pretiosaque vestis
hirtam membra super Romani more Quiritis
induxisse togam, Venerisque hic us usus,
progenies: urbi pater est urbique maritus,
iustitiae cultor, rigidi servator honesti,
in commune bonus; nullosque Catonis in actus
subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
interea trepido discedens agmine Magnus
moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
haec placuit belli sedes, hinc summa moventem
hostis in occursum sparsas extendere partis,
umbrosis mediam qua collibus Appenninus
erigit Italiam nulloque a vertice tellus
altius intumuit propiusque accessit Olympo.
mons inter geminas medius se porrigit undas
inferni superique maris, collesque coercent
hinc Tyrrhena vaco frangentes aequora Pisae,
illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
fontibus hic vastis inmensos concipit amnes
fluminaque in gemini spargit divortia ponti
(in laevum cecidere latus veloxque Metaurus
Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro
Senaque et Hadriacas qui verberat Aufidus undas;
quoque magis nullum tellus se solvit in amnem
Eridanus fractas devolvit in aequora silvas
Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum
populea fluvium ripas umbrasse corona,
cumque diem pronum transverso limite ducens
succendit Phaethon flagrantibus aethera loris,
gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
non minor hic Nilo, si non per plana iacentis
Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas;
non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem,
Hister casuros in quaelibet aequora fontes
accipit et Scythicas exit non solus in undas.
dexteriora petens montis declivia Thybrim
unda facit Rutubamque cavum. delabitur inde
Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae
Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae
Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni
tesca Siler nullasque vaco qui Macra moratus
alnos vicinae procurrit in aequora Lunae).
longior educto qua surgit in aera dorso,
Gallica rura videt devexasque excipit Alpes.
tunc Umbris Marsisque ferax domitusque Sabello
vomere, piniferis amplexus rupibus omnis
indigenas Latii populos, non deserit ante
Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,
extenditque suas in templa Lacinia rupes,
longior Italia, donec confinia pontus
solveret incumbens terrasque repelleret aequor,
at, postquam gemino tellus elisa profundo est,
extremi colles Siculo cessere Peloro.
Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso
gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantis
Hesperiae fines vacuosque inrumpat in agros
atque ipsum non perdat iter consertaque bellis
bella gerat. non tam portas intrare patentis
quam fregisse iuvat, nec tam patiente colono
arva premi quam si ferro populetur et igni.
concessa pudet ire via civemque videri.
tunc urbes Latii dubiae varioque favore
ancipites, quamquam primo terrore ruentis
cessurae belli, denso tamen aggere firmant
moenia et abrupto circumdant undique vallo,
saxorumque orbes et quae super eminus hostem
tela petant altis murorum turribus aptant.
pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster
flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur,
si rursus tellus pulsu laxata tridentis
Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum,
quamvis icta novo, ventum tenuere priorem
aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro
vindicat unda Notum. facilis sed vertere mentes
terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,
iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
nec gerit auspiciis civilia bella paternis
Caesaris audito conversus nomine Sulla.
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
per diversa ruens neclecto moenia tergo,
qua silvae, qua saxa, fugit. depellitur arce
Lentulus Asculea; victor cedentibus instat
devertitque acies, solusque ex agmine tanto
dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.
tu quoque nudatam commissae deseris arcem,
Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes
his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis
Parthorum seducta metu, qua Gallica damna
supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret
donavit socero Romani sanguinis usum.
at te Corfini validis circumdata muris
tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica servat
oppositus quondam polluto tiro Miloni.
ut procul inmensam campo consurgere nubem
ardentisque acies percussis sole corusco
conspexit telis, 'socii, decurrite' dixit
'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem.
et tu montanis totus nunc fontibus exi
atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos
discussa conpage feras. hoc limite bellum
haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
praecipitem cohibete ducem: victoria nobis
hic primum stans Caesar erit.' nec plura locutus
devolvit rapidum nequiquam moenibus agmen.
nam prior e campis ut conspicit amne soluto
rumpi Caesar iter calida prolat ab ira
'non satis est muris latebras quaesisse pavori?
obstruitis campos fluviisque arcere paratis,
ignavi? non, si tumido me gurgite Ganges
summoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo
post Rubiconis aquas. equitum properate catervae,
ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.'
haec ubi dicta, levis totas accepit habenas
in campum sonipes, crebroque simillima nimbo
trans ripam validi torserunt tela lacerti.
ingreditur pulsa fluvium statione vacantem
Caesar, et ad tutas hostis conpellitur arces.
et iam moturas ingentia pondera turris
erigit, et mediis subrepit vinea muris:
ecce, nefas belli, reseratis agmina portis
captivum traxere ducem, civisque superbi
constitit ante pedes. voltu tamen alta minaci
nobilitas recta ferrum cervice poposcit.
scit Caesar poenamque peti veniamque timeri.
'vive, licet nolis, et nostro munere' dixit
'cerne diem. victis iam spes bona partibus esto
exemplumque mei. vel, si libet, arma retempta,
et nihil hac venia, si viceris, ipse paciscor.'
fatur et astrictis laxari vincula palmis
imperat. heu, quanto melius vel caede peracta
parcere Romano potuit fortuna pudori!
poenarum extremum civi, quod castra secutus
sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,
ignosci. premit ille gravis interritus iras,
et secum 'Romamne petes pacisque recessus
degener? in medios belli non ire furores
iam dudum moriture paras? rue certus et omnis
lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus.'
nescius interea capti ducis arma parabat
Magnus, ut inmixto firmaret robore partis.
iamque secuturo iussurus classica Phoebo
temptandasque ratus moturi militis iras
adloquitur tacitas veneranda voce cohortes.
'o scelerum ultores melioraque signa secuti,
o vere Romana manus, quibus arma senatus
non privata dedit, votis deposcite pugnam,
ardent Hesperii saevis populatibus agri,
Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes,
iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
di melius, belli tulimus quod damna priores:
coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma
supplicium poenamque petat. neque enim ista vocari
proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram;
nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina paravit
arsuras in tecta faces sociusque furoris
Lentulus exertique manus vaesana Cethegi.
o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis
te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,
ad Cinnas Mariosque venis. sternere profecto
ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis
passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,
quique feros movit Sertorius exul Hiberos.
quamquam, siqua fides, his te quoque iungere, Caesar,
invideo nostrasque manus quod Roma furenti
opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes
et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,
ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti.
te quoque si superi titulis accedere nostris
iusserunt, valet, en, torquendo dextera pilo,
fervidus haec iterum circa praecordia sanguis
incaluit; disces non esse ad bella fugaces
qui pacem potuere pati. licet ille solutum
defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas:
dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
quo potuit civem populus perducere liber
ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui.
non privata cupis, Romana quisquis in urbe
Pompeium transire paras. hinc consul uterque,
hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
victor erit? non tam caeco trahis omnia cursu
teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis
Gallia iam lustris aetasque inpensa labori
dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis
Oceanumque vocans incerti stagna profundi
territa quaesitis ostendit terga Britannis?
an vanae tumuere minae quod fama furoris
expulit armatam patriis e sedibus urbem?
heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur.
qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
omne fretum metuens pelagi pirata reliquit
angustaque domum terrarum in sede poposcit.
idem per Scythici profugum divortia ponti
indomitum regem Romanaque fata morantem
ad mortem Sulla felicior ire coegi.
pars mundi mihi nulla vacat, sed tota tenetur
terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis:
hinc me victorem gelidas ad Phasidos undas
Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis
Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene,
occasus mea iura timent Tethynque fugacem
qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis,
me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces
Heniochi notique erepto vellere Colchi,
Cappadoces mea signa timent et dedita sacris
incerti Iudaea dei mollisque Sophene,
Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi:
quod socero bellum praeter civile reliqui?'
verba ducis nullo partes clamore secuntur
nec matura petunt promissae classica pugnae.
sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri
signa nec in tantae discrimina mittere pugnae
iam victum fama non visi Caesaris agmen.
pulsus ut armentis primo certamine taurus
silvarum secreta petit vacuosque per agros
exul in adversis explorat cornua truncis
nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta
excussi placuere tori, mox reddita victor
quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
invito pastore trahit, sic viribus inpar
tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura
Brundisii tutas concessit Magnus in arces.
urbs est Dictaeis olim possessa colonis,
quos Creta profugos vexere per aequora puppes
Cecropiae victum mentitis Thesea velis.
hinc latus angustum iam se cogentis in artum
Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor
portus erat, si non violentos insula Coros
exciperet saxis lassasque refunderet undas.
hinc illinc montes scopulosae rupis aperto
opposuit natura mari flatusque removit,
ut tremulo starent contentae fune carinae.
hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur
in portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur
Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas.
hoc fuga nautarum, cum totas Hadria vires
movit et in nubes abiere Ceraunia cumque
spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictis
nec licet ad duros Martem convertere Hiberos,
cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes,
tum subole e tanta natum cui firmior aetas
adfatur. 'mundi iubeo temptare recessus:
Euphraten Nilumque move, quo nominis usque
nostri fama venit, quas est volgata per urbes
post me Roma ducem. sparsos per rura colonos
redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges
Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas
admoneo nec tu populos utraque vagantis
Armenia Pontique feras per litora gentis
Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso
pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri
et—quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
bella feres totoque urbes agitabis in orbe
perdomitas; omnes redeant in castra triumphi.
at vos, qui Latios signatis nomine fastos,
primus in Epirum Boreas agat; inde per arva
Graiorum Macetumque novas adquirite vires
dum paci dat tempus hiemps.' sic fatur, et omnes
iussa gerunt solvuntque cavas a litore puppes.
at numquam patiens pacis longaeque quietis
armorum, nequid fatis mutare liceret,
adsequitur generique premit vestigia Caesar.
sufficerent aliis primo tot moenia cursu
rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces,
ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,
Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,
nil actum credens cum quid superesset agendum,
instat atrox et adhuc, quamvis possederit omnem
Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
communem tamen esse dolet; nec rursus aperto
vult hostes errare freto, sed molibus undas
obstruit et latum deiectis rupibus aequor.
cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus
haurit saxa vorax montesque inmiscet harenis,
ut, maris Aeolii medias si celsus in undas
depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
emineant, vel si convolso vertice Gaurus
decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
ergo, ubi nulla vaco tenuit sua pondera moles,
tunc placuit caesis innectere vincula silvis
roboraque inmensis late religare catenis.
talis fama canit tumidum super aequora Persen
construxisse vias, multum cum pontibus ausis
Europamque Asiae Sestonque admovit Abydo
incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
non Eurum Zephyrumque timens, cum vela ratisque
in medium deferret Athon. sic ora profundi
artantur casu nemorum; tunc aggere multo
surgit opus longaeque tremunt super aequora turres.
Pompeius tellure nova conpressa profundi
ora videns curis animum mordacibus angit,
ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum.
saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae
ipsa maris per claustra rates fastigia molis
discussere salo spatiumque dedere carinis
tortaque per tenebras validis ballista lacertis
multifidas iaculata faces. ut tempora tandem
furtivae placuere fugae, ne litora clamor
nauticus exagitet neu bucina dividat horas
neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas
praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo
Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
cum tacitas solvere rates. non anchora voces
movit, dum spissis avellitur uncus harenis;
dum iuga curvantur mali dumque ardua pinus
erigitur, pavidi classis siluere magistri,
strictaque pendentes deducunt carbasa nautae
nec quatiunt validos, ne sibilet aura, rudentes.
dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur,
quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem
Italiam. vix fata sinunt; nam murmure vasto
inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,
totque carinarum permixtis aequora sulcis
<Eruta fervescunt litusque frementia pulsant.>
ergo hostes portis, quas omnis solverat urbis
cum fato conversa fides, murisque recepti
praecipiti cursu flexi per cornua portus
ora petunt pelagusque dolent contingere classi.
heu pudor, exigua est fugiens victoria Magnus.
angustus puppes mittebat in aequora limes
artior Euboica, qua Chalcida verberat, unda.
hic haesere rates geminae, classique paratae
excepere manus, tractoque in litora bello
hic primum rubuit civili sanguine Nereus,
cetera classis abit summis spoliata carinis:
ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas,
Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;
rapta puppe minor subducta est montibus Argo
vanaque percussit pontum Symplegas inanem
et statura redit. iam Phoebum urguere monebat
non idem Eoi color aetheris, albaque nondum
lux rubet et flammas propioribus eripit astris,
et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae
in faciem puri redeunt languentia caeli,
maioresque latent stellae, calidumque refugit
Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas
non ea fata ferens quae cum super aequora toto
praedonem sequerere mari: lassata triumphis
descivit Fortuna tuis. cum coniuge pulsus
et natis totosque trahens in bella penates
vacis adhuc ingens populis comitantibus exul.
quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.
non quia te superi patrio privare sepulchro
maluerint Phariae busto damnantur harenae:
parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto
abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus
inmaculata sui servetur sanguine Magni.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL