Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Annaeus Lucanus
Bellum civile

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Liber V

Sic alterna duces bellorum vulnera passos
in Macetum terras miscens adversa secundis
servavit fortuna pares. Iam sparserat Haemo
bruma nives gelidoque cadens Atiantis Olympo,
instabatque dies qui dat nova nomina fastis
quique colit primus ducentem tempora Ianum.
Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris
consul uterque vagos belli per munia patres
elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes
Romanos cepit proceres, secretaque rerum
hospes in externis audivit curia tectis.
Nam quis castra vocet tot strictas iure securis,
tot fasces? Docuit populos venerabilis ordo,
non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.
Ut primum maestum tenuere silentia coetum,
Lentulus e celsa sublimis sede profatur:
"Indole si dignum Latia, si sanguine prisco
robur inest animis, non qua tellure coacti
quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis
cernite, sed vestrae faciem cognoscite turbae
cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,
quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
Nam vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Ursae
vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis
nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur
imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo
illic Roma fuit. Non unquam perdidit ordo
mutato sua iura solo. Maerentia tecta
Caesar habet vacuasque domos legesque silentis
clausaque iustitio tristi fora; curia solos
illa videt patres, plena quos urbe fugavit.
Ordine de tanto quisquis non exulat, hic est,
ignaros scelerum longaque in pace quietos
bellorum primus sparsit furor; omnia rursus
membra loco redeunt. En totis viribus orbis
Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
obrutus Illyricis, Libyae squalentibus arvis
Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
Tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,
spem vestram praestate deis, fortunaque tantos
det vobis animos quantos fugientibus hostem
causa dabat. Nostrum exhausto ius clauditur anno;
vos quorum finem non est sensura potestas,
consulite in medium, patres, Magnumque iubete
esse ducem." Laeto nomen clamore senatus
excipit et Magno fatum patriaeque suumque
inposuit. Tunc in reges populosque merentis
sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis
exornata Rhodos gelidique inculta iuventus
Taygeti; famae veteres laudantur Athenae,
Massiliaeque suae donatur libera Phocis.
Tunc Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma
Deiotarum et gelidae dominum Bhascypolin orae
conlaudant Libyamque iubent auctore senatu
sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata!
Et tibi, non fidae gentis dignissime regno,
fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum
cingere Pellaeo pressos diademate crinis
permissum. Saevum in populos, puer, accipis ensem,
(atque utinam in populos); donata est regia Lagi.
accessit Magni iugulus, regnumque sorori
ereptum est soceroque nefas.
Iam turba soluto
arma petit coetu. Quae cum populique ducesque
casibus incertis et caeca sorte pararent,
solus in ancipites metuit descendere Martis
Appius eventus finemque expromere rerum
sollicitat superos multosque obducta per annos
Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
Hesperio tantum quantum summotus eoo,
cardine Parnasos gemino petit aethera colle,
mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto
Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
Hoc solum fluctu terras mergente cacumen
eminuit pontoque fuit discrimen et astris.
Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem
extuleras unoque iugo, Parnasse, latebas.
Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus,
matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis
explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
Ut vidit Paean vastos telluris hiatus
divinam spirare fidem ventosque loquaces
exhalare solum, sacris se condidit antris
incubuitque adyto: vates ibi factus Apollo.
Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
Quis terram caeli patitur deus omnia cursus
aeterni secreta tenens mundoque futuri
conscius ac populis sese proferre paratus
contactumque ferens hominis magnusque potensque,
sive canit fatum, seu quod iubet ille canendo
fit fatum? Forsan terris inserta regendis
aere libratum vacuo quae sustinet orbem,
totius pars magna Iovis Cirrhaea per antra
exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.
Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,
humanam feriens animam sonat oraque vatis
solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam
undat apex, Campana fremens ceu saxa vaporat
conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum
numen ab humani solum se labe furoris
vindicat. Haut illic tacito mala vota susurro
concipiunt; nam fixa canens mutandaque nulli
mortales optare vetat iustisque benignus
saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,
ut Tyriis; dedit ille minas inpellere belli,
ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras,
telluris sterilis monstrato fine; resolvit
aera tabificum. Non ullo saecula dono
nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes
quod siluit, postquam reges timuere futura
et superos vetuere loqui. Nec voce negata
Cirrhaeae maerent vates templique fruuntur
iustitio. Nam si qua deus sub pectora venit,
numinis aut poena est mors immatura recepti
aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris
compages humana labat, pulsusque deorum
concutiunt fragiles animas. Sic tempore longo
immotos tripodas vastaeque silentia rupis
Appius Hesperii scrutator ad ultima fati
sollicitat. Iussus sedes laxare verendas
antistes pavidamque deis immittere vatem
Castalios circum latices nemorumque recessus
Phemonoen errore vagam curisque vacantem
corripuit cogitque fores irrumpere templi.
Limine terrifico metuens consistere Phoebas
absterrere ducem noscendi ardore futura
cassa fraude parat: "Quid spes, ait, improba veri
te, Romane, trahit? Muto Parnasos hiatu
conticuit pressitque deum, seu spiritus istas
destituit fauces mundique in devia versum
duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python
arsit, in inmensas cineres abiere cavernas
et Phoebi tenuere viam, seu sponte deorum
Cirrha silet farique sat est arcana futuri
carmina longaevae vobis conmissa Sibyllae,
seu Paean solitus templis arcere nocentes,
ora quibus solvat, nostro non invenit aevo.
Virginei patuere doli, fecitque negatis
numinibus metus ipse fidem. Tum torta priores
stringit vitta comas, crinesque in terga solutos
candida Phocaica conplectitur infula lauro.
Haerentem dubiamque premens in templa sacerdos
impulit. Illa pavens adyti penetrale remoti
fatidicum prima templorum in parte resistit
atque deum simulans sub pectore ficta quieto
verba refert, nullo confusae murmure vocis
instinctam sacro mentem testata furore,
haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat,
quam tripodas Phoebique fidem. Non rupta trementi
verba sono nec vox antri complere capacis
sufficiens spatium nulloque horrore comarum
excussae laurus immotaque culmina templi
securumque nemus veritam se credere Phoebo
prodiderant. Sensit tripodas cessare furensque
Appius: "Et nobis meritas dabis, inproba, poenas
et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris
deque orbis trepidi tanto consulta tumultu
desinis ipsa loqui." Tandem conterrita virgo
confugit ad tripodas vastisque adducta cavernis
haesit et invito concepit pectore numen,
quod non exhaustae per tot iam saecula rupis
spiritus ingessit vati, tandemque potitus
pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus
Phoebados inrupit Paean mentemque priorem
expulit atque hominem toto sibi cedere iussit
pectore. Bacchatur demens aliena per antrum
colla ferens vittasque dei Phoebeaque serta
erectis discussa comis per inania templi
ancipiti cervice rotat spargitque vaganti
obstantis tripodas magnoque exaestuat igne
iratum te, Phoebe, ferens. Nec verbere solo
uteris et stimulos flammasque in viscera mergis:
accipit et frenos, nec tantum prodere vati
quantum scire licet. Venit aetas omnis in unam
congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus.
Tanta patet rerum series, atque omne futurum
nititur in lucem, vocemque petentia fata
luctantur; non prima dies, non ultima mundi,
non modus Oceani, numerus non derat harenae.
Talis in Euboico vates Cumana recessu
indignata suum multis servire furorem
gentibus ex tanta fatorum strage superba
excerpsit Romana manu; sic plena laborat
Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti
Castalia tellure dei, vix invenit, Appi,
inter fata diu quaerens tam magna latentem.
Spumea tunc primum rabies vesana per ora
effluit et gemitus et anhelo clara meatu
murmura; tunc maestus vastis ululatus in antris,
extremaeque sonant domita iam virgine voces:
"Effugis ingentis tanti discriminis expers
bellorum, Romane, minas solusque quietem
Euboici vasta lateris convalle tenebis."
Cetera subpressit faucesque obstruxit Apollo.
Custodes tripodes fatorum arcanaque mundi
tuque potens veri, Paean, nullumque futuri
a superis celate diem, suprema ruentis
imperii caesosque duces et funera regum
et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis
cur aperire times? an nondum numina tantum
decrevere nefas et adhuc dubitantibus astris
Pompei damnare caput tot fata tenentur?
Vindicis an gladii facinus poenasque furorum
regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos
ut peragat fortuna taces? Tunc pectore vatis
inpactae cessere fores, expulsaque templis
prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae,
quem non emisit, superest deus. Illa feroces
torquet adhuc oculos totoque vagantia caelo
lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci:
stat numquam facies; rubor igneus inficit ora
liventesque genas; nec qui solet esse timenti,
terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt
corda, sed ut tumidus boreae post flamina pontus
rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem.
Dumque a luce sacra qua vidit fata refertur
ad vulgare iubar, mediae venere tenebrae:
inmisit Stygiam Paean in viscera Lethen,
quae raperet secreta deum. Tum pectore verum
fugit, et ad Phoebi tripodas rediere futura;
vixque refecta cadit. Nec te vicinia leti
territat ambiguis frustratum sortibus, Appi;
iure sed incerto mundi subsidere regnum
Chalcidos Euboicae vana spe rapte parabas.
Heu demens! nullum belli sentire fragorem,
tot mundi caruisse malis, praestare deorum
excepta quis Morte potest? Secreta tenebis
litoris Euboici, memorando condite busto,
qua maris angustat fauces saxosa Carystos
ettumidis infesta colit qua numina Rhamnus,
artatus rapido fervet qua gurgite pontus,
Euripusque trahit cursum mutantibus undis
Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.
Interea domitis Caesar remeabat Hiberis
victrices aquilas alium laturus in orbem,
cum prope fatorum tantos per prospera cursus
avertere dei. Nullo nam Marte subactus
intra castrorum timuit tentoria ductor
perdere successus scelerum, cum paene fideles
per tot bella manus satiatae sanguine tandem
destituere ducem, seu maesto classica paulum
intermissa sono claususque et frigidus ensis
expulerat belli furias, seu, praemia miles
dum maiora petit, damnat causamque ducemque
et scelere inbutos etiamnum venditat enses.
Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo,
quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta
despiceret staretque super titubantia fultus.
Tot raptis truncus manibus gladioque relictus
paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,
scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
Non pavidum iam murmur erat, nec pectore tecto
ira latens; nam quae dubias constringere mentes
causa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timorist,
seque putat solum regnorum iniusta gravari,
haut retinet. Quippe ipsa metus exsolverat audax
turba suos: quicquid multis peccatur inultum est.
Effudere minas: "Liceat discedere, Caesar,
a rabie scelerum. Quaeris terraque marique
his ferrum iugulis, animasque effundere viles
quolibet hoste paras: partem tibi Gallia nostri
eripuit, partem duris Hispania bellis,
pars iacet Hesperia; totoque exercitus orbe
te vincente perit. Terris fudisse cruorem
quid iuvat arctois Rhodano Rhenoque subactis?
Tot mihi pro bellis bellum civile dedisti.
Cepimus expulso patriae cum tecta senatu,
quos hominum vel quos licuit spoliare deorum?
Imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,
paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?
Quid satis est, si Roma parum est? Iam respice canos
invalidasque manus et inanis cerne lacertos.
Usus abit vitae, bellis consumpsimus aevum.
Ad mortem dimitte senes. En inproba vota:
non duro liceat morientia caespite membra
ponere, non anima galeam fugiente ferire
atque oculos morti clausuram quaerere dextram,
coniugis inlabi lacrimis, unique paratum
scire rogum. Liceat morbis finire senectam;
sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
Quid velut ignaros, ad quae portenta paremur,
spe trahis? Usque adeo soli civilibus armis
nescimus, cuius sceleris sit maxima merces?
Nil actum est bellis, si nondum conperit istas
omnia posse manus. Nec fas nec vincula iuris
hoc audere vetant. Rheni mihi Caesar in undis
dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat aequat.
Adde quod ingrato meritorum iudice virtus
nostra perit: quidquid gerimus fortuna vocatur.
Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum
obsequium speres, irato milite, Caesar,
pax erit." Haec fatus totis discurrere castris
coeperat infestoque ducem deposcere vultu.
Sic eat, o superi, quando pietasque fidesque
destituunt moresque malos sperare relictum est:
finem civili faciat discordia bello.
Quem non ille ducem potuit terrere tumultus!
Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar
fortunamque suam per summa pericula gaudens
exercere venit nec, dum desaeviat ira,
exspectat; medios properat temptare furores.
Non illis urbes spoliandaque templa negasset
Tarpeiamque Iovis sedem matresque senatus
passurasque infanda nurus. Vult omnia certe
a se saeva peti, vult praemia Martis amari,
militis indomiti tantum mens sana timetur.
Non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere
iam manibus damnata suis? Hos ante pigebit
sanguinis? His ferri grave ius erit? Ipse per omne
fasque nefasque rues? Lassare et disce sine armis
posse pati, liceat scelerum tibi ponere finem.
Saeve, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?
Bellum te civile fugit. Stetit aggere fulti
caespitis intrepidus vultum meruitque timeri
non metuens atque haec ira dictante profatur:
"Qui modo in absentem vultu dextraque furebas,
miles, habes nudum promptumque ad vulnera pectus.
Hic fuge, si belli finis placet ense relicto.
Detegit inbelles animas nil fortiter ausa
seditio tantumque fugam meditata iuventus
ac ducis invicti rebus lassata secundis.
Vadite meque meis ad bella relinquite fatis.
Invenient haec arma manus, vobisque repulsis
tot reddet Fortuna viros quot tela vacabunt
Anne fugam Magni tanta cum classe secuntur
Hesperiae gentes, nobis victoria turbam
non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli
auferat et vestri rapta mercede laboris
lauriferos nullo comitetur vulnere currus?
Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba
cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
Caesaris an cursus vestrae sentire putatis
damnum posse fugae? Veluti si cuncta minentur
flumina, quos miscent pelago, subducere fontes,
non magis ablatis umquam descenderit aequor,
quam nunc crescit, aquis. An vos momenta putatis
ulla dedisse mihi? Numquam si cura deorum
se premet ut vestrae morti vestraeque saluti
fata vacent; procerum motus haec cuncta secuntur.
Humanum paucis vivit genus. Orbis Hiberi
horror et arctoi nostro sub nomine miles,
Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis
Caesareis Labienus erat; nunc transfuga vilis
cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste
nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquens
non Pompeianis tradit sua partibus arma,
hic numquam vult esse meus. Sunt ista profecto
curae castra deis, qui me committere tantis
non nisi mutato voluerunt milite bellis.
Heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis
amolitur onus! Sperantis omnia dextras
exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.
Iam certe mihi bella geram; discedite castris,
tradite nostra viris ignavi signa Quintes.
At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra
infidumque caput feriendaque tendite colla.
Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
tiro rudis, specta poenas et disce ferire,
disce mori." Tremuit saeva sub voce minantis
vulgus iners unumque caput tam magna iuventus
privatum factura timet, velut ensibus ipsis
imperet invito moturus milite ferrum.
Ipse pavet, ne tela sibi dextraeque negentur
ad scelus hoc, Caesar; vicit patientia saevi
spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.
Nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis
atque perire tenet. Tam diri foederis ictu
parta quies, poenaque redit placata iuventus.
Brundisium decimis iubet hanc attingere castris
et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus
antiquosque Taras secretaque litora Leucae,
quas recipit Salpina palus et subdita sipus
montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram
Delmatico boreae Calabroque obnoxius austro
Apulus Adriacas exit Garganus in undas.
Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam
iam doctam servire togae populoque precanti
scilicet indulgens summum dictator honorem
contigit et laetos fecit se consule fastos.
Namque omnis voces, per quas iam tempore tanto
mentimur dominis, haec primum repperit aetas,
qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset,
Ausonias voluit gladiis miscere secures.
Addidit et fasces aquilis et nomen inane
imperii rapiens signavit tempora digna
maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus
consule notus erit? Fingit solemnia Campus
et non admissae dirimit suffragia plebis
decantatque tribus et vana versat in urna.
Nec caelum servare licet: tonat augure surdo,
et laetae iurantur aves bubone sinistro.
Inde perit primum quondam veneranda potestas
iuris inops; careat tantum ne nomine tempus,
menstruus in fastus distinguit saecula consul.
Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,
haud meritum Latio sollemnia sacra subacto
vidit flammifera confectas nocte Latinas.
Inde rapit cursus et quae piger Apulus arva
deseruit rastris et inerti tradidit herbae,
ocior et caeli flammis et tigride feta
transcurrit curvique tenens Minoia tecta
Brundisii clausas ventis brumalibus undas
invenit et pavidas hiberno sidere classes.
Turpe duci visum, rapiendi tempora belli
in segnes exisse moras portuque teneri,
dum pateat tutum vel non felicibus aequor.
Expertes animos pelagi sic robore conplet:
"Fortius hiberni flatus caelumque fretumque,
cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos
perfida nubiferi vetat inconstantia veris.
Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,
sed recti fluctus soloque aquilone secandi.
Hic utinam summi curvet carchesia mali
incumbatque ferens et Graia ad moenia perflet,
ne Pompeiani Phaeacum e littore toto
languida iactatis conprendant carbasa remis.
Rumpite quae retinent felices vincula proras;
iamdudum nubes et saevas perdimus undas."
Sidera prima poli Phoebo labente sub undas
exierant, et luna suas iam fecerat umbras,
cum pariter solvere ratis totosque rudentes
laxavere sinus et flexo navita cornu
obliquat laevo pede carbasa summaque pandens
sipara velorum perituras colligit auras.
Ut primum levior propellere lintea ventus
incipit exiguumque tument, mox reddita malo
in mediam cecidere ratem, terraque relicta
non valet ipsa sequi puppes, quae vexerat, aura.
Aequora lenta iacent, alto torpore ligatae
pigrius immotis haesere paludibus undae.
Sic stat iners Scythicas astringens Bosporus undas,
cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,
inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda,
deprendit quascumque rates, nec pervia velis
aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem
orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
Saeva quies pelagi maestoque ignava profundo
stagna iacentis aquae, veluti deserta rigente
aequora natura cessant, Pontusque vetustas
oblitus servare vices non commeat aestu,
non horrore tremit, non solis imagine vibrat.
Casibus innumeris fixae patuere carinae.
lllinc infestae classes et inertia tonsis
aequora moturae, gravis hinc languore profundi
obsessis ventura fames. Nova vota timori
sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari
ventorum vires, dum se torpentibus unda
excutiat stagnis et sit mare. Nubila nusquam
undarumque minae; caelo languente fretoque
naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata
laesum nube dies iubar extulit imaque sensim
concussit pelagi movitque Ceraunia nautis.
Inde rapi coepere rates atque aequora classem
curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo
lapsa Palaestinas uncis confixit harenas.
Prima duces vidit iunctis consistere castris
tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus
circumeunt ripis. Apso gestare carinas
causa palus, leni quam fallens egerit unda,
at Genusum nunc sole nives, nunc imbre solutae
praecipitant; neuter longo se gurgite lassat,
sed minimum terrae vicino littore novit.
Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae
conposuit miserique fuit spes inrita mundi,
posse duces parva campi statione diremptos
admotum damnare nefas; nam cernere vultus
et voces audire datur, multosque per annos
dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta
sanguinis infausti, sobolem mortemque nepotum,
te nisi Niliaca propius non vidit harena.
Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem
ferre moras scelerum partes iussere relictae.
Ductor erat cunctis audax Antonius armis,
iam tum civili meditatus Leucada bello.
Illum saepe minis Caesar precibusque morantem
evocat: "O mundi tantorum causa laborum,
quid superos et fata tenes? Sunt cetera cursu
acta meo, summam rapti per prospera belli
te poscit fortuna manum. Non rupta vacosis
Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu.
Numquid inexperto tua credimus arma profundo,
inque novos traheris casus? Ignave, venire
te Caesar, non ire iubet. Prior ipse per hostes
percussi medias alieni iuris harenas:
tu mea castra times? Pereuntia tempora fati
conqueror, in ventos inpendo vota fretumque;
ne retine dubium cupientis ire per aequor;
si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventus
naufragio venisse volet. Iam voce doloris
utendum est: non ex aequo divisimus orbem;
Epirum Caesarque tenet totusque senatus,
Ausoniam tu solus habes." His terque quaterque
vocibus excitum postquam cessare videbat,
dum se desse deis ac non sibi numina credit,
sponte per incautas audet temptare latebras,
quod iussi timuere fretum temeraria prono
expertus cessisse deo fluctusque verendos
classibus exigua sperat superare carina.
Solverat armorum fessas nox languida curas,
parva quies miseris, in quorum pectora somno
dat vires fortuna minor; iam castra silebant,
tertia iam vigiles commoverat hora secundos;
Caesar sollicito per vasta silentia gressu
vix famulis audenda parat, cunctisque relictis
sola placet Fortuna comes. Tentoria postquam
egressus vigilum somno cedentia membra
transiluit, questus tacite quod fallere posset,
litora curva legit primisque invenit in undis
rupibus exesis haerentem fune carinam.
Rectorem dominumque ratis secura tenebat
haud procul inde domus, non ullo robore fulta,
sed sterili iunco cannaque intexta palustri
et latus inversa nudum munita phaselo.
Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum
limina commovit. Molli consurgit Amyclas,
quem dabat alga, toro. "Quisnam mea naufragus, inquit,
tecta petit? Aut quem nostrae Fortuna coegit
auxilium sperare casae?" Sic fatus ab alto
aggere iam tepidae sublato fune favillae
scintillam tenuem commotos pavit in ignes
securus belli; praedam civilibus armis
scit non esse casas. O vitae tuta facultas
pauperis angustique lares! o munera nondum
intellecta deum! Quibus hoc contingere templis
aut potuit muris nullo trepidare tumultu
Caesarea pulsante manu? Tunc poste recluso
dux ait: "Expecta votis maiora modestis
spesque tuas laxa, iuvenis: si iussa secutus
me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
debebis manibusque inopem duxisse senectam.
Ne cessa praebere deo tua fata volenti
angustos opibus subitis inplere penates."
Sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,
indocilis privata loqui. Tum pauper Amyclas:
"Multa quidem prohibent nocturno credere ponto;
nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
concordesque tulit radios: noton altera Phoebi,
altera pars borean diducta luce vocabat.
Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit
spectantis oculos infirmo lumine passus;
lunaque non gracili surrexit lucida cornu
aut orbis medii puros exesa recessus,
nec duxit recto tenuata cacumina cornu
ventorumque nota rubuit, tum lurida pallens
ora tulit vultu sub nubem tristis ituro.
Sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus
nec placet incertus, qui provocet aequora, delphin,
aut siccum quod mergus amat, quodque ausa volare
ardea sublimis pinnae confisa natanti,
quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem,
instabili gressu metitur litora cornix.
Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,
haud dubitem praebere manus: vel litora tangam
iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt."
Haec fatur solvensque ratem dat carbasa ventis,
ad quorum motus non solum lapsa per altum
aera dispersos traxere cadentia sulcos
sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur
astra polis, sunt visa quati. Niger inficit horror
terga maris, longo per multa volumina tractu
aestuat unda minax flatusque incerta futuri
turbida testantur conceptos aequora ventos.
Tunc rector trepidae fatur ratis: "Aspice, saevum
quanta paret pelagus; zephyros intendat an austros,
incertum est: puppim dubius ferit undique pontus.
Nubibus et caelo notus est; si murmura ponti
consulimus, cori veniet mare. Gurgite tanto
nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras.
Desperare viam et vetitos convertere cursus
sola salus. Liceat vexata litora puppi
prendere, nec longe nimium sit proxima tellus."
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar
"Sperne minas, inquit, pelagi ventoque furenti
trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas,
me pete. Sola tibi causa est haec iusta timoris
vectorem non nosse tuum, quem numina numquam
destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur,
cum post vota venit Medias perrumpe procellas,
tutela secure mea. Caeli iste fretique,
non puppis nostrae, labor est: hanc Caesare pressam
a fluctu defendet onus. Nec longa furori
ventorum saevo dabitur mora: proderit undis
ista ratis. Ne flecte manum, fuge proxima velis
litora: tunc Calabro portu te crede potitum,
cum iam non poterit puppi nostraeque saluti
altera terra dari. Quid tanta strage paretur,
ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu
quod praestet fortuna mihi." Non plura locuto
avulsit laceros percussa puppe rudentis
turbo rapax fragilemque super volitantia malum
vela tulit; sonuit victis conpagibus alnus.
Inde ruunt toto concita pericula mundo.
Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo,
Core, movens aestus; iam te tollente furebat
pontus et in scopulos totas erexerat undas:
occurrit gelidus boreas pelagusque retundit,
et dubium pendet, vento cui concidat, aequor.
Sed Scythici vicit rabies aquilonis et undas
torsit et abstrusas penitus vaca fecit harenas.
Nec perfert pontum boreas ad saxa suumque
in fluctus cori frangit mare motaque possunt
aequora subductis etiam concurrere ventis.
Non euri cessasse minas, non imbribus atrum
Aeolii iacuisse notum sub carcere saxi
crediderim, cunctos solita de parte ruentis
defendisse suas violento turbine terras,
sic pelagus mansisse loco. Nam parva procellis
aequora rapta ferunt; Aegeas transit in undas
Tyrrhenum, sonat Ionio vagus Adria ponto.
A quoties frustra pulsatos aequore montis
obruit illa dies! Quam celsa cacumina pessum
tellus victa dedit! Non illo litore surgunt
tam validi fluctus alioque ex orbe voluti
a magno venere mari, mundumque coercens
monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi
cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
adiuvit, regnoque accessit terra secundo,
cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys
noluit ulla pati caelo contenta teneri.
Tunc quoque tanta maris moles crevisset in astra,
ni superum rector pressisset nubibus undas.
Non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer
infernae pallore domus nimbisque gravatus
deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
Lux etiam metuenda perit, nec fulgora currunt
clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
Tunc superum convexa tremunt, atque arduus axis
insonuit motaque poli compage laborat.
Extimuit natura chaos; rupisse videntur
concordes elementa moras, rursusque redire
nox manes mixtura deis. Spes una salutis
quod tanta mundi nondum periere ruina.
Quantum Leucadio placidus de vertice pontus
despicitur, tantum nautae videre trementes
fluctibus e summis praeceps mare, cumque tumentes
rursus hiant undae, vix eminet aequore malus.
Nubila tanguntur velis et terra carina.
Nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas
exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.
Artis opem vicere metus, nescitque magister
quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti
succurrit miseris, fluctusque evertere puppim
non valet in fluctum: victum latus unda repellens
erigit, atque omni surgit ratis ardua vento.
Non humilem Sasona vacis, non litora curvae
Thessaliae saxosa pavent oraeque malignos
Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae
summa timent. Credit iam digna pericula Caesar
fatis esse suis. "Tantusne evertere, dixit,
me superis labor est, parva quem puppe sedentem
tam magno petiere mari? Si gloria leti
est pelago donata mei bellisque negamur,
intrepidus, quamcumque datis mihi, numina, mortem
accipiam. Licet ingentes abruperit actus
festinata dies fatis, sat magna peregi:
arctoas domui gentes, inimica subegi
arma metu, vidit Magnum mihi Roma secundum,
iussa plebe tuli fasces per bella negatos;
nulla meis aberit titulis Romana potestas:
nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum
conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum
et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
privatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo
est opus, o Superi; lacerum retinete cadaver
fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,
dum metuar semper terraque expecter ab omni"
Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus
invalida cum puppe levat nec rursus ab alto
aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,
scruposisque angusta vacant ubi litora saxis,
inposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes
fortunamque suam tacta tellure recepit.
Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua,
quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
Circumfusa duci flevit gemituque suorum
et non ingratis incessit turba querellis.
"Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar?
aut quae nos viles animas in fata relinquens
invitis spargenda dabas tua membra procellis?
Cum tot in hac anima populorum vita salusque
pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
saevitia est voluisse mori. Nullusne tuorum
emeruit comitum, fatis non posse superstes
esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis
nostra sopor tenuit. Pudet heu! Tibi causa petendae
haec fuit Hesperiae, visum est quod mittere quemquam
tam saevo crudele mari? Sors ultima rerum
in dubios casus et prona pericula mortis
praecipitare solet: mundi iam summa tenentem
permisisse mari tantum! Quid numina lassas?
Sufficit ad fatum belli favor iste laborque
fortunae, quod te nostris inpegit harenis?
Hine usus placuere deum, non rector ut orbis
nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?
Talia iactantis discussa nocte serenus
oppressit cum sole dies, fessumque tumentes
conposuit pelagus ventis patientibus undas.
Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
ut videre duces, purumque insurgere caelo
fracturum pelagus borean, solvere carinas
quas ventus doctaeque pari moderamine dextrae
permixtas habuere diu, latumque per aequor,
ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.
Sed nox saeva modum venti velique tenorem
eripuit nautis excussitque ordine puppes.
Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt
poturae te, Nile, grues primoque volatu
effingunt varias casu monstrante figuras;
mox ubi percussit tensas notus altior alas,
confusos temere inmixtae glomerantur in orbes,
et turbata perit dispersis litera pinnis.
Cum primum redeunte die violentior aer
puppibus incubuit Phoebo concitus ortu
praetereunt frustra temptati litora Lissi
Nymphaeumque tenent; nudas aquilonibus undas
succedens boreae iam portum fecerat auster.
Undique conlatis in robur Caesaris armis
summa videns duri Magnus discrimina Martis
iam castris instare suis seponere tutum
coniugii decrevit onus Lesboque remotam
te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli
occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas
iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,
te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu
fortunae, quo mundus erat Romanaque fata,
coniunx sola fuit. Mentem iam verba paratam
destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem
indulgere morae, tempus subducere fatis.
Nocte sub extrema pulso torpore quietis,
dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis
pectus et aversi petit oscula grata mariti,
umentis mirata genas percussaque caeco
vulnere non audet flentem deprendere Magnum.
Ille gemens: "Non nunc vita mihi dulcior, inquit,
cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniunx,
venit maesta dies et quam nimiumque parumque
distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.
Cedendum est bellis; quorum tibi tuta latebra
Lesbos erit. Desiste preces temptare, negavi
iam mihi. Non longos a me patiere recessus;
praecipites aderunt casus; properante ruina
summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni;
meque tuus decepit amor, civilia bella
si spectare potes; nam me iam Marte parato
securos cepisse pudet cum coniuge somnos
eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,
surrexisse sinu. Vereor civilibus armis
Pompeium nullo tristem committere damno.
Tutior interea populis et tutior omni
rege late, positamque procul fortuna mariti
non tota te mole premat. Si numina nostras
impulerint acies, maneat pars optima Magni,
sitque mihi, si fata premant victorque cruentus,
quo fugisse velim." Vix tantum infirma dolorem
cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.
Tandem vox maestas potuit proferre querellas:
"Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
Magne, queri: nostros non rumpit funus amores
nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti
plebeiaque nimis careo dimissa marito.
Hostis ad adventum rumpamus foedera taedae,
placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,
nostra fides? Credisne aliquid mihi tutius esse
quam tibi? Non olim casu pendemus ab uno
Fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae
absentem praestare caput? Secura videtur
sors tibi, cum facias, etiamnum vota, perisse?
Ut nolim servire malis, sed morte parata
te sequar ad manes: feriat dum maesta remotas
fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.
Adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,
crudelis, me ferre doces. Ignosce fatenti:
posse pati timeo. Quod si sunt vota deisque
audior, eventus rerum sciet ultima coniunx.
Sollicitam rupes iam te victore tenebunt,
et puppim, quae fata feret tam laeta, timebo.
Nec solvent audita metus mihi prospera bella,
cum vacuis proiecta locis a Caesare possim
vel fugiente capi. Notescent litora clari
nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni
quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?
Hoc precor extremum, si nil tibi victa relinquent
tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
quolibet infaustam potius deflecte carinam:
litoribus quaerere meis." Sic fata relictis
exiluit stratis amens tormentaque nulla
vult differre mora. Non maesti pectora Magni
sustinet amplexa duci, non colla tenere,
extremusque perit tam longi fructus amoris.
Praecipitantque suos luctus, [neuterque recedens
sustinuit dixisse: "vale» ]; vitamque per omnem
nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna
durata iam mente malis firmaque tulerunt.
Labitur infelix manibusque excepta suorum
fertur ad aequoreas ac se prosternit harenas
littoraque ipsa tenet tandemque inlata carinaest.
Non sic inieiix patriam portusque reliquit
Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.
Fida comes Magni vacit duce sola relicto
Pompeiumque fugit. Quae nox tibi proxima venit
insomnis! Viduo tum primum frigida lecto,
atque insueta quies uni, nudumque marito
non haerente latus. Somno quam saepe gravata
deceptis vacuum manibus conplexa cubile est
[atque oblita fugae quaesivit nocte maritum]!
Nam quamvis flamma tacitas urente medullas
non iuvat in toto corpus iactare cubili
servatur pars illa tori. Caruisse timebat
Pompeio; sed non Superi tam laeta parabant:
instabat, miserae Magnum quae redderet, hora.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL