Quam dulcis sit libertas
breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occurrit; dein, salutati invicem
ut restiterunt," Unde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes."
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactat familia,
et quod fastidit quisque pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus."
"Ego vero sum paratus: nunc patior nives
imbresque in silvis asperam vitam trahens.
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
et otiosum largo satiari cibo!"
"Veni ergo
mecum." Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Unde hoc, amice?" "Nil est." "Dic,
sodes, tamen."
"Quia videor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam, et vigilem nox cum venerit:
crepusculo solutus qua visum est vagor."
"Age,
abire si quo est animus, est licentia?"
"Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas,
canis;
regnare nolo, liber ut non sim mihi."
|