Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • VIII. Soror ad Fratrem
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. Soror ad Fratrem

Praecepto monitus saepe te considera.
Habebat quidam filiam turpissimam,
idemque insignem pulchra facie filium.
Hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit,
pueriliter ludentes forte inspexerunt.
Hic se formosum iactat; illa irascitur
nec gloriantis sustinet fratris iocos,
accipiens ‹ quid enim? ‹ cuncta in contumeliam.
Ergo ad patrem decurrit laesura invicem,
magnaque invidia criminatur filium,
vir natus quod rem feminarum tetigerit.
Amplexus ille utrumque et carpens oscula
dulcemque in ambos caritatem partiens,
"Cotidie" inquit "speculo vos uti volo,
tu formam ne corrumpas nequitiae malis,
tu faciem ut istam moribus vincas bonis."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License