Pavo ad Iunonem venit, indigne
ferens
cantus luscinii quod sibi no tribuerit;
illum esse cunctis auribus mirabilem,
se derideri simul ac vocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
"Sed forma vincis, vincis magnitudine;
nitor smaragdi collo praefulget tuo,
pictisque plumis gemmeam caudam explicas."
"Quo mi" inquit "mutam speciem si vincor
sono?"
"Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae;
tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
augurium corvo, laeva cornici omina;
omnesque propriis sunt contentae dotibus.
Noli
adfectare quod tibi non est datum,
delusa ne spes ad querelam reccidat."
XIX. Aesopus Respondet Garrulo
Aesopus domino solus cum
esset familia,
parare cenam iussus est maturius.
Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,
tandemque invenit ubi lacernam accenderet,
tum circumeunti fuerat quod iter longius
effecit brevius: namque recta per forum
coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
"Aesope, medio sole quid tu lumine?"
"Hominem" inquit "quaero." Et abiit
festinans domum.
Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
sensit profecto se hominem non visum seni,
intempestive qui occupato adluserit.
|