Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • VI. Pugna Murium et Mustelarum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. Pugna Murium et Mustelarum

Cum victi mures mustelarum exercitu
(historia, quot sunt, in tabernis pingitur)
fugerent et artos circum trepidarent cavos,
aegre recepti, tamen evaserunt necem:
duces eorum, qui capitibus cornua
suis ligarant ut conspicuum in proelio
haberent signum quod sequerentur milites,
haesere in portis suntque capti ab hostibus;
quos immolatos victor avidis dentibus
capacis alvi mersit tartareo specu.
Quemcumque populum tristis eventus premit,
periclitatur magnitudo principium,
minuta plebes facili praesidio latet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License