Tu qui nasute
scripta destringis mea,
et hoc iocurum legere fastidis genus,
parva libellum sustine patientia,
severitatem frontis dum placo tuae
et in coturnis prodit Aesopus novis:
"Utinam nec umquam Pelii in nemoris iugo
pinus bipenni concidisset Thessala,
nec ad professae mortis audacem viam
fabricasset Argus opere Palladio ratem,
inhospitalis prima quae Ponti sinus
patefecit in perniciem Graium et Barbarum.
Namque et superbi luget Aeetae domus,
et regna Peliae scelere Medeae iacent,
quae, saevum ingenium variis involvens modis,
illinc per artus fratris explicuit fugam,
hic caede patris Peliadum infecit manus."
Quid
tibi videtur? "Hoc quoque insulsum est", ait
"falsoque dictum, longe quia vetustior
Aegea Minos classe predomuit freta,
iustique vindicavit exemplum imperi."
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
si nec fabellae et iuvant nec fabulae?
Noli molestus esse ominino litteris,
maiore exhibeant ne tibi molestiam.
Hoc illis dictum qui stultia nausiant
et, ut putentur sapere, caelum vituperant
|