Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XIV. De Leone Regnante
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. De Leone Regnante

Tacere [ubi] tormentum, [par] poenast loqui.
Cum se ferarum regem fecisset leo,
et aequitatis vellet famam consequi,
a pristina deflexit consuetudine,
atque inter illas tenui contentus cibo
sancta incorrupta iura reddebat fide.
Postquam labare coepit paenitentia, et mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secretum et fallacia quaerere si ei os puteret. Illos qui dicebant "putet," et qui dicebant "non putet," omnes tamen laniabat, ita ut saturaretur sanguine. Cum multis hoc fecisset, postea simium interrogabat si putorem haberet in ore. Ille quasi cinnamomum dixit fragrare et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem, sed, ut deciperet, mutavit fidem et quaesivit fraudem, atque languere se simulabat. Continuo venerunt medici; qui, ut venas serunt ei sumere cibum aliquem qui levis esset et tolleret fastidium pro digestione, ut regibus omnia licent. "Ignota est" inquit "mihi caro simii; vellem illam probare." Ut est locutus, statim necatur beniloquus simius, ut eius carnem cito escam sumeret.
[Una enim est poena loquentis et no loquentis).]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License