Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • XIX. Canes Legatos Miserunt ad Iovem
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. Canes Legatos Miserunt ad Iovem

Canes legatos olim misere ad Iovem
meliora vitae tempora oratum suae,
ut sese eriperet hominum contumeliis,
furfuribus sibi consparsum quod panem darent
fimoque turpi maxime explerent famem.
Profecti sunt legati non celeri pede;
dum naribus scrutantur escam in stercore,
citati non respondent. Vix tandem invenit
eos Mercurius et turbatos adtrahit.
Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,
totam timentes concacarunt regiam.
Propulsi vero fustibus vadunt foras.
Vetat dimitti magnus illos Iuppiter;
[…]
mirari sibi legatos non revertier;
turpe aestimantes aliquid commissum a suis,
post aliquod tempus alios ascribi iubent.
Rumor cacatus superiores prodidit;
timentes rursus aliquid ne simile accidat,
odore canibus anum, sed multo, replent.
Mandata dant; legati mittuntur; statim
abeunt; rogantes aditum continuo impetrant.
Consedit genitor tum deorum maximus
quassatque fulmen; tremere coepere omnia.
Canes confusi, subitus quod fuerat fragor,
repente, odore mixto cum merdis, cacant.
Di clamant omnes vindicandam iniuriam.
Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
"Non est legatos regis non dimittere,
nec est difficile poenas culpae imponere.
Sed hoc feretur pro ludibrio praemium:
non veto dimitti, verum cruciari fame,
ne ventrem continere non possint suum.
Illi autem qui miserunt bis tam futtiles
numquam carebunt hominum contumelia."
Ita nunc legatos expectantes posteri,
novum ut venire quis videt culum olfacit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License