Ubi vanus animus
aura captus frivola
arripuit insolentem sibi fiduciam,
facile ad derisum stulta levitas ducitur.
Princeps tibicen notior paulo fuit,
operam Bathyllo solitus in scaena dare.
Is forte ludis, non satis memini quibus,
dum pegma rapitur, concidit casu gravi
necopinus et sinistram fregit tibiam,
duas cum dextras maluisset perdere.
Inter manus sublatus et multum gemens
domum refertur. Aliquot menses transeunt,
ad sanitatem dum venit curatio.
Ut spectatorum molle est et lepidum genus,
desiderari coepit, cuius flatibus
solebat excitari saltantis vigor.
Erat facturus ludos quidam nobilis.
Is, ut incipiebat Princeps ad baculum ingredi,
perducit pretio precibus ut tantummodo
ipso ludorum ostenderet sese die.
Qui simul advenit, rumor de tibicine
fremit in theatro: quidam adfirmant mortuum,
quidam in conspectum proditurum sine mora.
Aulaeo misso, devolutis tonitribus,
di sunt locuti more translaticio.
Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
insonuit, cuius haec fuit sententia:
LAETARE INCOLUMIS ROMA SALVO PRINCIPE.
In plausus consurrectum est. Iactat basia
tibicen; gratulari fautores putat.
Equester ordo stultum errorem intellegit
magnoque risu canticum repeti iubet.
Iteratur illud. Homo meus se in pulpito
totum prosternit. Plaudit inludens eques;
rogare populus hunc choro veniam aestimat.
Ut vero cuneis notuit res omnibus,
Princeps, ligato crure nivea fascia,
niveisque tunicis, niveis etiam calceis,
superbiens honore divinae domus,
ab universis capite est protrusus foras.
|