Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Appendix Perottina
    • III. Auctor
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Auctor

Non esse plus aequo petendum

Arbitrio si Natura fixisset meo
genus mortale, longe foret instructius.
Nam cuncta nobis attribuisset commoda
quae cui Fortuna indulgens animali dedit,
elephanti vires et leonis impetum,
cornicis aevum, gloriam tauri trucis,
equi velocis placidam mansuetudinem;
et adesset homini sua tamen sollertia.
Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,
haec qui negavit magno consilio hominibus,
ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
Ergo contenti munere invicti Iovis
fatalis annos decurramus temporis,
nec plus conemur quam sinit mortalitas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License