Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Appendix Perottina
    • IV. Mercurius et mulieres duae
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. Mercurius et mulieres duae

De eodem alia fabula

Mercurium hospitio mulieres olim duae
inliberali et sordido receperant;
quarum una in cunis parvum habebat filium,
quaestus placebat alteri meretricius.
Ergo ut referret gratiam officiis parem,
abiturus et iam limen excedens ait:
"Deum videtis; tribuam vobis protinus
quod quaeque optarit." Mater suppliciter rogat
barbatum ut videat natum quam primum suum;
moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit.
Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
Barbatus infans, ecce, vagitus ciet.
Id forte meretrix cum rideret validius,
nares replevit umor ut fieri solet.
Emungere igitur se volens predit manu
traxitque ad terram nasi longitudinem,
et aliam ridens ipsa ridenda extitit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License