Fortunam
interdum praeter spem atque expectationem hominibus favere
Unam expectebant
virginem iuvenes duo.
Vicit
locuples genus et formam pauperis.
Ut nuptiarum dictus advenit dies,
amans, dolorem quia non poterat perpeti,
maerens propinquos contulit se in hortulos,
quos ultra paulo villa splendens divitis
erat acceptura virginem e matri sinu,
parum explicatur, turba concurrit frequens,
et coniugalem praefent Hymenaeus facem.
Asellus autem, qui solebat pauperi
quaestum deferre, stabat portae in limine.
Illum puellae casu conducunt sui,
viae labores teneros ne laedant pedes.
Repente caelum, Veneris misericordia,
ventis movetur, intonat mundi fragor
noctemque densis horridam nimbis parat.
Lux rapitur oculis, et simul vis grandinis
effusa trepidos passim comites dissipat,
sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
Asellus notum proxime tectum subit,
et voce magna sese venisse indicat.
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem
et admirantur; deinde domino nuntiant.
Inter sodales ille paucos accubans
amorem crebris avocabat poculis.
Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis
hortante Baccho et Venere, dulcis perficit
aequalitatis inter plausus nuptias.
Quaerunt parentes per praeconem filiam;
Novus maritus coniuge amissa dolet.
Quid esset actum postquam populo innotuit,
omnes favorem comprobarunt caelitum.
|