Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Appendix Perottina
    • XIX. Aesopus et servus profugus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. Aesopus et servus profugus

Non esse malo addendum malum

Servus profugiens dominum naturae asperae
Aesopo occurrit, notus e vicinia.
"Quid tu confusus?" "Dicam tibi clare, pater,
hoc namque es dignus appellari nomine,
tuto querela quia apud te deponitur.
Plagae supersunt, desunt mihi cibaria.
Subinde ad villam mittor sine viatico.
Domi si cenat, totis persto noctibus;
sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.
emerui libertatem, canus servio.
Ullius essem culpae mihi si conscius,
aequo animo ferrem. Nunquam sum factus satur,
et super infelix saevum patior dominium.
Has propter causas et quas longum est promere
abire destinavi quo tulerint pedes."
"Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris,
haec experiris, ut refers, incommoda;
quid si peccaris? Quae te passurum putas?"
Tali consilio est a fuga deterritus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License