Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Appendix Perottina
    • XXXI. Terraneola et vulpes
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI. Terraneola et vulpes

Pravis non esse fidem adhibendam

Avis quam dicunt terraneolam rustici,
in terra nidum quia componit scilicet,
forte occucurrit improbae vulpeculae,
qua visa pennis altius se sustulit.
"Salve," inquit illa, "cur me fugisti obsecro?
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,
grilli, scarabaei, locustarum copia;
nihil est quod metuas, ego te multum diligo
propter quietos mores et vitam probam."
Respondit cantrix: "Tu quidem bene praedicas,
in campo non par, [par] sum sublimis tibi.
Quin sequere; tibi salutem hic committo meam."

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License