Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • Prologus
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Liber III

Prologus

Phaedri libellos legere si desideras,
vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
ut liber animus sentiat vim carminis.
"Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum,
momentum ut horae pereat officiis meis."
Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
quod occupatis auribus non convenit.
Fortasse dices: "Aliquae venient feriae,
quae me soluto pectore ad studium vocent."
Legesne, quaeso, potius viles nenias,
impendas curam quam rei domesticae,
reddas amicis tempora, uxori vaces,
animum relaxes, otium des corpori,
ut adsuetam fortius praestes vicem?
Mutandum tibi propositum est et vitae genus,
intrare si Musarum limen cogitas.
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
in quo Tonanti sancta Mnemosyne Iovi,
fecunda novies, artium peperit chorum,
quamvis in ipsa paene natus sim schola,
curamque habendi penitus corde eraserim,
nec Pallade hanc invita in vitam incubuerim,
fastidiose tamen in coetum recipior.
Quid credis illi accidere qui magnas opes
exaggerare quaerit omni vigilia,
docto labori dulce praeponens lucrum?
Sed iam, "quodcumque fuerit," ut dixit Sinon
ad regem cum Dardaniae perductus foret,
librum exarabo tertium Aesopi stilo,
honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
habebunt certe quo se oblectent posteri.
Nunc, fabularum cur sit inventum genus,
brevi docebo. Servitus obnoxia,
quia quae volebat non audebat dicere,
affectus proprios in fabellas transtulit,
calumniamque fictis elusit iocis.
Ego illius pro semita feci viam,
et cogitavi plura quam reliquerat,
in calamitatem deligens quaedam meam.
quodsi accusator alius Seiano foret,
si testis alius, iudex alius denique,
dignum faterer esse me tantis malis,
nec his dolorem delenirem remediis.
Suspicione si quis errabit sua,
et, rapiens ad se quod erit commune omnium,
stulte nudabit animi conscientiam,
huic excusatum me velim nihilo minus.
Neque enim notare singulos mens est mihi,
verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
rem me professum dicet fors aliquis gravem.
Si Phryx Aesopus potuit, si Anacharsis Scythes
aeternam famam condere ingenio suo,
ego litteratae qui sum proprior Graeciae,
cur somno inerti deseram patriae decus,
Threissa cum gens numeret auctores deos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
qui saxa cantu movit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulci mora?
Ergo hinc abesto, Livor, ne frustra gemas,
quom iam mihi sollemnis dabitur gloria.
Induxi te ad legendum? Sincerum mihi
candore noto reddas iudicium peto.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License