Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • III. Aesopus et Rusticus
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

III. Aesopus et Rusticus

Usu peritus hariolo veracior
vulgo perhibetur; causa sed non dicitur,
notescet quae nunc primum fabella mea.
Habenti cuidam pecora perpererunt oves
agnos humano capite. Monstro territus
ad consulendos currit maerens hariolos.
Hic pertinere ad domini respondet caput,
et avertendum victima periculum.
Ille autem adfirmat coniugem esse adulteram
et insitivos significari liberos,
sed expiari posse maiore hostia.
Quid multa? Variis dissident sententiis,
hominisque curam cura maiore adgravant.
Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,
natura numquam verba cui potuit dare,
"Si procurare vis ostentum, rustice,
uxores" inquit "da tuis pastoribus."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License