Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • Epilogus
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Epilogus

Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens:
primum, esse videar ne tibi molestior,
distringit quem multarum rerum varietas;
dein, si quis eadem forte conari velit,
habere ut possit aliquid operis residui;
Quamvis materiae tanta abundet copia,
labori faber ut desit, non fabro labor.
Brevitatis nostrae praemium ut reddas peto
quod es pollicitus; exhibe vocis fidem.
Nam vita morti propior est cotidie;
et hoc minus redibit ad me muneris,
quo plus consumet temporis dilatio.
Si cito rem perages, usus fiet longior;
fruar diutius si celerius coepero.
Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
auxilio locus est: olim senio debilem
frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
cum iam desierit esse beneficio utilis,
et Mors vicina flagitabit debitum.
Stultum admovere tibi preces existimo,
proclivis ultro cum sis misericordiae.
Saepe impetravit veniam confessus reus:
quanto innocenti iustius debet dari?
Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius;
dein simili gyro venient aliorum vices.
Decerne quod religio, quod patitur fides,
ut gratuler me stare iudicio tuo.
Excedit animus quem proposui terminum,
sed difficulter continetur spiritus,
integritatis qui sincerae conscius
a noxiorum premitur insolentiis.
Qui sint, requiris? Apparebunt tempore.
Ego, quondam legi quam puer sententiam
"Palam muttire plebeio piaculum est,"
dum sanitas constabit, pulchre meminero.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License