Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • Prologus. Poeta ad Particulonem
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Liber IV

Prologus. Poeta ad Particulonem

Cum destinassem terminum operi statuere,
in hoc ut aliis asset materiae satis,
consilium tacito corde damnavi [meum]
Nam si quis etiam talis est tituli [appetens],
quo pacto divinabit quidnam omiserim,
ut illud ipse incipiat famae tradere,
sua cuique cum sit animi cogitatio
colorque proprius? Ergo non levitas mihi,
sed certa ratio causam scribendi dedit.
Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
(quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
quia paucas ille ostendit, ego plures sero,
usus vetusto genere sed rebus novis,)
quartum libellum cum vacaris perleges.
Hunc obtrectare si volet malignitas,
imitari dum non possit, obtrectet licet.
Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui
vestra in chartas verba transfertis mea,
dignumque longa iudicatis memoria.
Inlitteratum plausum nec desidero.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License