Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • II. Poeta
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. Poeta

Ioculare tibi videmur: et sane levi,
dum nil habemus maius, calamo ludimus.
Sed diligenter intuere has nenias;
quantum in pusillis utilitatem reperies!
Non semper ea sunt quae videntur: decipit
frons prima multos, rara mens intellegit
quod interiore condidit cura angulo.
Hoc ne locutus sine mercede existimer,
fabellam adiciam de mustela et muribus.
Mustela, cum annis et senecta debilis
mures veloces non valeret adsequi,
involvit se farina et obscuro loco
abiecit neclegenter. Mus, escam putans,
adsiluit et comprensus occubuit neci;
alter similiter, deinde perit et tertius.
post aliquot venit saeculis retorridus,
qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
proculque insidias cernens hostis callidi,
"Sic valeas," inquit, "ut farina es, quae iaces!"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License