Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Phaedrus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • III. Calvus et Musca
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

III. Calvus et Musca

Calvi momordit musca nudatum caput,
quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
Tunc illa inridens: "Punctum volucris parvulae
voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,
iniuriae qui addideris contumeliam?"
Respondit: "Mecum facile redeo in gratiam,
quia non fuisse mentem laedendi scio.
Sed te, contempti generis animal improbum,
quae delectaris bibere humanum sanguinem,
optem carere vel maiore incommodo."
Hoc argumento venia donari decet
qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,
illum esse quavis dignum poena iudico.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License