|
Non eo dico, C. Aquili, quo mihi veniat in
dubium tua fides et constantia, aut quo non in his quos tibi advocavisti viris lectissimis
civitatis spem summam habere P. Quinctius, debeat.
Quid ergo est? Primum magnitudo periculi summo timore hominem adficit, quod uno
iudicio de fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus saepe ei
venit in mentem potestatis quam aequitatis tuae, propterea quod omnes quorum in
alterius manu vita posita est saepius illud cogitant, quid possit is cuius in
dicione ac potestate sunt quam quid debeat facere.
Deinde habet adversarium P. Quinctius verbo Sex. Naevium, re ura huiusce
aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostrae civitatis,
qui communi studio summis opibus Sex Naevium defendunt, si id est defendere,
cupiditati alterius obtemperare quo is facilius quem velit iniquo iudicio
opprimere possit.
Nam quid hoc iniquius aut indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest,
quam me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore loco causam
dicere? cum praesertim Q. Hortensius qui in hoc iudicio partis accusatoris
obtinet contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura
largita est. Ita fit ut ego qui tela depellere et volneribus mederi debeam tum
id facere cogar cum etiam telum adversarius nullum iecerit, illis autem id
tempus impugnandi detur cum et vitandi illorum impetus potestas adempta nobis
erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi
venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit.
Id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium
consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita
constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset,
causam dicere cogeretur. Quod eorum gratia et potentia factum ao est qui, quasi
sua res aut honos agatur, ita diligenter Sex. Naevi studio et cupiditati morem
gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter
virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint debent ostendere.
Cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus in tuam, C. Aquili
fidem, veritatem, misericordiam P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter
vim adversariorum non ius par, non agendi potestas; eadem, non magistratus
aequus reperiri potuerit, cum ei summam per iniuriam omnia inimica atque
infesta fuerint, te, C. Aquili, vosque qui in consilio adestis, orat atque
obsecrat ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in hoc tandem
loco consistere et confirmari patiamini.
|