|
Id quo facilius facere possitis, dabo operam
ut a principio res quem ad modum gesta et contracta sit cognoscatis.
C.
Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et
prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum
Sex. Naevio fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto ut iura
societatis et officia certi patris familias nosse posset; non quo ei deesset
ingenium; nam neque parum facetus scurra Sex. Naevius neque inhumanus praeco
umquam est existimatus. Quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam vocem dedisset,
pater nihil praeter libertatem reliquisset, vocem in quaestum contulit,
libertate usus est quo impunius dicax esset.
Qua re quidem socium tibi eum velles adiungere nihil erat nisi ut in tua
pecunia condisceret qui pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac
familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum quae in Gallia
comparabantur. Erat ei pecuaria res ampla et rustica sane bene culta et
fructuosa. Tollitur ab atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam
Naevius et trans Alpis usque transfertur. Fit
magna mutatio loci, non ingeni. Nam qui ab adulescentulo quaestum sibi
instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune
contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat.
Nec mirum, si is qui vocem venalem habuerat ea quae voce quaesiverat magno sibi
quaestui fore putabat. Itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque
poterat ad se in privatam domum sevocabat; qua in re ita diligens erat quasi ei
qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent.
Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit
commemorare; tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non flagitat
praeteribo.
|