|
Cum annos iam compluris societas esset, et
cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem
reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia
Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino. Heredem testamento reliquit
hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte sua veniebat, ad eundem
summus honos quoque perveniret.
Quo mortuo, nec ita multo post, in
Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit. Annum
fere una sunt, cum et de societate multa inter se communicarent et de tota illa
ratione atque re Gallicana; neque interea verbum ullum interposuit Naevius aut
societatem sibi quippiam debere aut privatim Quinctium debuisse. Cum aeris
alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari
oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse
proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
Ibi
tum vir optimus Sex. Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur; eum
non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset vendere; Romae sibi
nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret pro fraterna
illa necessitudine et pro ipsius adfinitate; nam P. Quincti consobrinam habet
in matrimonio Naevius et ex ea liberos. Quia, quod virum bonum facere
oportebat, id loquebatur Naevius, credidit Quinctius eum qui orationem bonorum
imitaretur facta quoque imitaturum; auctionem velle facere desistit, Romam
proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul Naevius.
Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P.
Quinctius quid liberis eius dissolveret. Hoc eo per te agebatur quod propter
aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi
ad Castoris quaesisses quantum solveretur. Decidis
statuisque tu propter necessitudinem quae tibi cum Scapulis est quid eis ad
denarium solveretur.
|