|
Haec omnia
Quinctius agebat auctore et consuasore Naevio. Nec mirum, si eius utebatur
consilio cuius auxilium sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in
Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset numeraturum se
dicebat. Quinctius porro istum posse facere videbat, debere intellegebat,
mentiri, quia causa cur mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos
haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium certiorem facit, rogat ut
curet quod dixisset.
Tum iste vir optimus vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico
"optimus" - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum
suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat
daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et
scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum. "Posterius,"
inquit, "ista videbimus," Quinctius; "nunc hoc velim cures, si
tibi videtur, quod dixisti." Negat se alia ratione facturum; quod
promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctionem venderet, domini iussu
quippiam promisisset.
Destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam
mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur,
Scapulis difficiliore condicione dissolvit. Tum appellat ultro Naevium ut,
quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret ut quam primum et
quam minima cum molestia tota res transigeretur.
Dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat
eductus et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, Sex. Alfenum. Res convenire nullo modo poterat, propterea
quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non
erat.
Itaque ex eo tempore res esse in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata
essent et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam
profectum esset, venit ad vadimonium Naevius.
|