|
Obsecro, C. Aquili vosque qui adestis in
consilio, ut diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam
rationem insidiarum cognoscere possitis.
Ait se auctionatum esse in Gallia; quod sibi videretur se vendidisse; curasse
ne quid sibi societas deberet; se iam neque vadari amplius neque vadimonium
promittere; si quid agere secum velit Quinctius, non recusare. Hic cum rem
Gallicanam cuperet revisere, hominem in praesentia non vadatur; ita sine
vadimonio disceditur. Deinde Romae dies XXX fere Quinctius commoratur; cum
ceteris quae habebat vadimonia differt ut expeditus in Galliam proficisci
posset; proficiscitur.
Roma egreditur ante diem II kalend. Februarias Quinctius Scipione et Norbano
coss. Quaeso ut eum diem memoriae mandetis. L. Albius Sex. filius Quirina, vir
bonus et cum primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada
Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi, qui ex Gallia pueros
venalis isti adducebat, L. Publicium; qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in
loco viderit Quinctium.
Quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos
necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam
Sextiam sibi adsint hora secunda postridie. Veniunt frequentes. Testificatur
iste P. QUINCTIUM NON STETISSE, ET STETISSE SE; tabulae maxime signis hominum
nobilium consignantur, disceditur. Postulat a Burrieno praetore Naevius ut ex
edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius quicum familiaritas
fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo
poterat.
Qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque
sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat. Etenim si veritate
amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui
amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et
perfidiosum et impium esse fateatur.
Libellos
Sex. Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi,
deicit, servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem
esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius
exspectare; quod si facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad
suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere velit, iudicio
defendere.
Haec dum Romae geruntur, Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta
praetorum de saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.
|