| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput VIIExistima, C.
Aquili, modo et ratione omnia Romae Naevium fecisse, si hoc quod per litteras
istius in Gallia gestum est recte atque ordine factum videtur. Expulsus atque
eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum
imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit,
honoris gratia nomino. Is eam rem quam vehementer vindicandam putarit ex
decretis eius poteritis cognoscere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |