|
Venit Romam
Quinctius, vadimonium sistit. VIII. Iste, homo acerrimus, bonorum possessor,
expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus
hunc quoad potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat ut sibi
Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: QUOD AB EO PETAT QUOIUS EX
EDICTO PRAETORIS BONA DIES XXX POSSESSA SINT. Non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa
essent ex edicto. Decernit - quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et
hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere potuit sed iubet
P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio facere: SI BONA SUA EX EDICTO P. BURRIENI
PRAETORIS DIES XXX POSSESSA NON ESSENT. Recusabant qui aderant tum Quinctio,
demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter
satis daret; non necesse esse famam alterius in iudicium venire.
Clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur
iudicasse bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si istius modi
faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo priore loco causam esse
dicturum. Dolabella - quem ad modum solent homines nobiles, seu recte seu
perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro loco natus
adsequi possit - iniuriam facere fortissime perseverat; aut satis dare aut
sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime
submoveri.
|