|
Non fuit causa cur postularet. Qui hoc
intellegi potest? Quia Sex. Naevio neque ex societatis ratione neque privatim
quicquam debuit Quinctius. Quis huic rei testis est? Idem qui acerrimus adversarius;
in hanc rem te, te inquam, testem, Naevi, citabo. Annum et eo diutius post
mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius. Doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem
pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse deberi; debuisse concedam.
Moritur C.
Quinctius qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit. Heres
eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in agrum communem, eo denique
ubi non modo res erat sed ratio quoque omnis et omnes litterae. Quis tam
dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte,
dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem
pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret,
rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut
summo iure experiretur? Itane est? quod viri optimi faciunt, si qui suos
propinquos ac necessarios caros et honestos esse atque haberi volunt, id Sex.
Naevius non faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritia ut de suis commodis
aliquam partem velit committere ne quam partem huic propinquo suo ullius
ornamenti relinquat?
Et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret qui, quia, quod debitum numquam
est, id datum non est, non pecuniam modo verum etiam hominis propinqui
sanguinem vitamque eripere conatur? Huic tum molestus esse videlicet noluisti
quem nunc respirare libere non sinis, quem nunc interficere nefarie cupis, eum
tum pudenter appellare nolebas. Ita credo; hominem propinquum, tui observantem,
virum bonum, pudentem, maiorem natu nolebas aut non audebas appellare; saepe,
ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere,
cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito
ipse te retinebas; excidebat repente oratio; cum cuperes appellare, non
audebas, ne invitus audiret. Id erat profecto.
|