|
Quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo
testimonio esse nihil deberi? Quid enim nunc agit Sex. Naevius? qua de re controversia
est? quod est hoc iudicium in quo iam biennium versamur? quid negoti geritur in
quo ille tot et talis viros defatigat? Pecuniam petit. Nunc denique? verum
tamen petat; audiamus.
De rationibus et
controversiis societatis volt diiudicari. Sero,
verum aliquando tamen; concedamus. "Non," inquit, "id ago, C.
Aquili, neque in eo nunc laboro. Pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius.
Utatur sane; non peto." Quid igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis
dixisti ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit
obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis
omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique
vocem accusatoris audiat? Quid? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum pervenias?
At si id velles, iam pridem actum esse poterat. Ut honestiore iudicio
conflictere? At sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare non
potes. Ut facilius iudicium sit? At neque C. Aquilius de capite alterius libenter
iudicat et Q. Hortensius contra caput non didicit dicere. Quid a nobis autem,
C. Aquili, refertur? Pecuniam petit; negamus deberi. Iudicium fiat statim; non
recusamus. Num quid praeterea? Si veretur ut res iudicio facto parata sit,
iudicatum solvi satis accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse,
quod peto, satis det. Actum iam potest esse, C. Aquili; iam tu potes liberatus
discedere molestia prope dicam non minore quam Quinctius.
Quid agimus,
Hortensi? quid de hac condicione dicimus? Possumus aliquando depositis armis
sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram
persequi ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur? possumus petitoris
personam capere, accusatoris deponere? "Immo," inquit, "abs te
satis accipiam; ego autem tibi satis non dabo."
|