|
Ante quam doceo id
factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex offici ratione atque ex omnium
consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Naevi considerare. Ad vadimonium
non venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes denique causae
et necessitudines veteres intercedebant. Ilicone ad praetorem ire convenit?
continuone verum fuit postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec
extrema et inimicissima ium tam cupide decurrebas ut tibi nihil in posterum
quod gravius atque crudelius facere posses reservares?
Nam quid homini potest turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire?
quod tantum evenire dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? Pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius
eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas
egestatem. At non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio turpi convictus bonis
quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc
tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur. Cuius vero bona venierunt,
cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque
necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero
vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. Etenim
mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita ita turpis ne morti quidem
honestae locum relinquit.
Ergo hercule, cuius bona ex edicto possidentur, huius omnis fama et existimatio
cum bonis simul possidetur; de quo libelli in celeberrimis locis proponuntur,
huic ne perire quidem tacite obscureque conceditur; cui magistri fiunt et
domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo
homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo
videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt
ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias
vitae lacerandas et distrahendas.
|