|
Itaque maiores nostri raro id accidere
voluerunt, praetores ut considerate fieret comparaverunt. Viri boni cum palam
fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc
descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe
inlusi ac destituti; considerant enim quid et quantum sit alterius bona
proscribere. Iugulare civem ne iure quidem quisquam bonus volt, mavolt
commemorari se cum posset perdere pepercisse, quam cum parcere potuerit
perdidisse. Haec in homines alienissimos, denique in inimicissimos viri boni
faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis causa, ut, cum ipsi
nihil alteri scientes incommodarint, nihil ipsis iure incommodi cadere possit.
Ad vadimonium non venit. Quis? Propinquus. Si res ista gravissima sua sponte
videretur, tamen eius atrocitas necessitudinis nomine levaretur. Ad vadimonium
non venit. Quis?
Socius. Etiam gravius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut voluntas
congregasset aut fortuna coniunxisset.
Ad vadimonium non venit. Quis? Is, qui
tibi praesto semper fuit. Ergo in eum qui semel hoc commisit, ut tibi praesto
non esset, omnia tela coniecisti quae parata sunt in eos qui permulta male
agendi causa fraudandique fecerunt?
Si
dupondius tuus ageretur, Sex. Naevi, si in parvola re captionis aliquid
vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur,
cucurrisses? cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur, cum offici
rationem atque existimationis duci conveniret, eo tempore tu non modo non ad C.
Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne hoc
quidem tecum locutus es: "Horae duae fuerunt: Quinctius ad vadimonium non
venit. Quid ago?" Si me hercule haec tecum duo verba fecisses: "Quid
ago?" respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci rationi et
consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam turpitudinem venisses ut hoc
tibi esset apud talis viros confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum,
eadem te hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus evertere.
|