|
Ego pro te
nunc hos consulo post tempus et in aliena re, quoniam tu in tua re, cum tempus
erat, consulere oblitus es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili,
M. Marcelle: vadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum
mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit;
postulone a praetore ut eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus
eius, uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? Quid est quod hac tandem de re
vobis possit videri? Profecto, si recte
vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si
consulamini, quid sitis responsuri: primum exspectare, deinde, si latitare ac
diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit,
domum denuntiare. Dici vix potest quam multa sint quae respondeatis ante fieri
oportere quam ad hanc rationem extremam necessario devenire.
Quid
ad haec Naevius? Ridet scilicet nostram
amentiam, qui in vita sua rationem summi offici desideremus et instituta
virorum bonorum requiramus. "Quid mihi," inquit, "cum ista summa
sanctimonia ac diligentia? viderint," inquit, "ista officia viri
boni, de me autem ita considerent: non quid habeam sed quibus rebus invenerim
quaerant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim. Memini; vetus est,
"de scurra multo facilius divitem quam patrem familias fieri posse."
Haec ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur. Etenim si volt
virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi
aetati utrumque difficile est.
|