|
"Non dubitavi," inquit, "cum
vadimonium desertum esset, bona proscribere." Improbe; verum, quoniam tu
id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus. Quid si numquam deservit, si
ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam victa est, si vadimonium
omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus? Improbum? At
etiam si desertum vadimonium esset, tamen in ista postulatione et proscriptione
bonorum improbissimus reperiebare. Malitiosum? Non negas. Fraudulentum? Iam id quidem adrogas
tibi et praeclarum putas. Audacem,
cupidum, perfidiosum? Volgaria et obsoleta sunt; res autem nova atque inaudita.
Quid ergo est? Vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura
fert, aut levioribus quam causa postulat. Ais esse vadimonium desertum.
Quaesivit a te, statim ut Romam rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc
factum esse diceres. Respondisti statim: Nonis Febr. Discedens in memoriam
redit Quinctius quo die Roma in Galliam profectus sit; ad ephemeridem revertitur:
invenitur dies profectionis pridie kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae
nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit.
Quid? hoc inveniri qui potest? Profectus est una L. Albius, homo cum primis
honestus; dicet testimonium. Prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium; dicent
hi quoque testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa
iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum astipulatore tuo
comparabuntur.
Et in hac eius modi causa P. Quinctius laborabit et, diutius in tanto metu
miser periculoque versabitur? et vehementius eum gratia adversarii perterrebit
quam fides iudicis consolabitur? Vixit enim semper inculte atque horride;
natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium, non in campo, non in
conviviis versatus est; id egit ut amicos observantia, rem parsimonia
retineret; antiquam offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus
obsolevit. At si in causa pari discedere
inferior videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa
superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse patitur, dumtaxat
usque eo ne cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex. Naevi cupiditati
crudelitatique dedatur.
|