|
Docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam
omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime
deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur. Attende
nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. Recita
edictum. QUI FRAUDATIONIS CAUSA LATITARIT. Non est is Quinctius; nisi si
latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur. CUI HERES NON EXSTABIT.
Ne is quidem. QUI EXSILI CAUSA SOLUM
VERTERIT. ... Quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium
defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona possideres? Nemo adfuit; neque
enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id
recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.
Qui locus
igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. Ergo
adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici
gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia.
Videamus quae deinde sint consecuta. Hominem P. Quincti deprehendis in publico,
conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur
ad Quinctium. Hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. Debere
tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas,
sequitur; iudicium postulas, non recusat.
Quid aliud sit absentem defendi ego non intellego. At quis erat procurator?
Credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae
divitis cotidianum convicium sustinere. Nihil minus; eques Romanus locuples,
sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus
est, procuratorem Romae reliquit.
|