|
Et audes, Sex.
Naevi negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat?
et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam
commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem
exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?"
Postulabam," inquit, "ut satis daret." Iniuria postulabas.
"Ita iubebare"; recusabat Alfenus. "Ita, verum praetor
decernebat." - Tribuni igitur appellabantur. - "Hic te", inquit,
"teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, auxilium a
tribunis petas." Hoc ego, cum
attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem
antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non
reperio. Fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse,
iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non
recusasse" ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili
causa constitutus est.
Aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius
in civitate constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae
quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare
ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero,
absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et
ignominiam deripi convenire.
Quod si probari- nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est,
defensum esse iudicio absentem Quinctium. Quod cum ita sit, ex edicto bona
possessa non sunt. At enim tribuni plebis ne audierunt quidem. Fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere.
Quid? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum
et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae,
sed auxili causa?
|