|
Quid deinde fit?
Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse
posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos
compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id
primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere
conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se
paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi;
se iudicium id quod edat accipere.
Eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. Res in
dubium venire non potest. Fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque
possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. Venit ad
vadimonium Quinctius. Iacet res in controversiis isto calumniante biennium,
usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in
hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.
Quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno
praeteritum esse videatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens
esse defensus? An vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius
semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum
Alfeno illo tempore, illis dominantibus? Quod
si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti
neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. Mihi autem ad vincendum satis est fuisse
procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat
per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.
"Erat,"
inquit, "illarum partium." Quid ni? qui apud te esset eductus; quem
tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. Si, quod tu
semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non
erat? "Bruti," inquit, "erat familiaris; itaque is
intercedebat." Tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique
illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id
audebant. An omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere
laborant? Aude id dicere non palam, sed ipsis quos advocasti. Tametsi nolo eam rem commemorando renovare cuius
omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere;
|