|
Unum illud dico: Si propter partium studium
potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus gratia postulabat aliquid
iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat. Neque enim inter studium
vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio tu facile
vicisti. Ut alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum eis et propter eos periit
quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut
amici tibi essent qui vincebant effecisti.
Quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra
te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni
causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque
magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non
condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto
aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. De re pecuniaria cupio
contendere. - "Non licet." - At ea controversia est.
"Nihil ad me attinet; causam capitis dicas oportet." - Accusa ubi ita
necesse est. - "Non," inquit, "nisi tu ante novo modo priore
loco dixeris." - Dicendum necessario est. - "Praestituentur horae ad
arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur."
- Quid tum? - "Tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui offici,
qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus,
eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius,
excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi
ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de
capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat."
Haec est iniqua certatio, non illa qua tu contra Alfenum equitabas; huic ne ubi
consisteret quidem contra te locum reliquisti. Qua re aut doceas oportet
Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere
noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non
possedisse concedas.
|