|
Etenim si ex edicto possedisti, quaero cur
bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; nemone
fuit cui deberet Quinctius? Fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater
aliquantum aeris alieni reliquerat. Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes
alienissimi et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite
improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet;
Unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro
deberet, quasi eximio praemio sceleris eito cupidissime contenderet ut per se
adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum
etiam communi luce privaret. Ubi erant
ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? Quis est qui fraudationis causa
latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium? Nemo
invenitur.
At contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt,
fides huius multis locis cognita ne perfidia Sex. Naevi derogetur laborant.
In huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent:
"vadimonium mihi deservit, me fraudavit, a me nominis eius quod infitiatus
esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum
reliquit. Horum
nihil dicitur. Parantur testes qui hoc dicant. Verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Unum tamen hoc
cogitent, ita se gravis esse ut, si veritatem volent retinere, gravitatem
possint obtinere; si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non
ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.
|