|
Ego haec duo
quaero, primum qua ratione Naevius susceptum negotium non transegerit, hoc est
cur bona quae ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot
creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare
neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id quod turpissime
suscepisses perseverare et transigere potuisse. Quid si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti bona P. Quincti ex edicto
possessa non esse?
Opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam
contra te est, gravissimum debet esse. Emisti bona Sex. Alfeni L. Sulla
dictatore vendente; socium tibi in his bonis edidisti Quinctium. Plura non
dico. Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate
fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque
omnibus arbitrabare?
Diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in
hac causa consistere. Sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente
auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer. Dicebam
huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe
contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis
oratores non modo tantam causam perorare sed omnino verbum facere conari. Cum
cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore
durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur; qui vero cum ipso
contenderent, eos, etiam si quid antea recti aut venusti habere visi essent, id
amittere; ne quid mihi eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem
dicturus essem, me vereri.
|