|
Hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis
exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum
Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non enim, quem ad modum
putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam tamen ita perspicua veritas ut
eam infirmare nulla res possit.
An, ante quam postulasti ut bona possideres, misisti qui curaret ut dominus de
suo fundo a sua familia vi deiceretur? Utrumlibet elige; alterum incredibile
est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum. DCC milia passuum
vis esse decursa biduo? dic. Negas - ante igitur misisti. Malo; si enim illud
diceres, improbe mentiri viderere; cum hoc confiteris, id te admisisse concedis
quod ne mendacio quidem tegere possis. Hoc consilium Aquilio et talibus viris
tam cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur?
Quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta
significat? non vim, non scelus, non latrocinium, non denique omnia potius quam
ius, quam officium, quam pudorem? Mittis iniussu praetoris. Quo consilio? Iussurum sciebas. Quid?
cum iussisset, tum mittere nonne poteras? Postulaturus eras. Quando? Post dies
XXX. Nempe si te nihil impediret, si voluntas eadem maneret, si valeres,
denique si viveres.
Praetor scilicet iussisset. Opinor, si vellet, si valeret, si ius diceret, si
nemo recusaret, qui ex ipsius decreto et satis daret et iudicium accipere
vellet. Nam, per deos immortalis! si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum
satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere
voluisset, quid ageres? revocares eum quem in Galliam miseras? At hic quidem
iam de fundo expulsus, iam a suis dis penatibus praeceps eiectus, iam, quod
indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio atque imperio tuo violatus
esset. Corrigeres haec scilicet tu postea. De cuiusquam vita dicere audes qui
hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse ut, cum
postea quid futurum esset ignorares, accidere autem multa possent, spem
malefici praesentis in incerto reliqui temporis eventu conlocares? Atque haec
perinde loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex edicto
possidere, si in possessionem misisses, debueris aut potueris P. Quinctium de
possessione deturbare.
|