|
Omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut
perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate
contendere. Praetor te quem ad modum possidere iussit? Opinor, ex edicto.
Sponsio quae in verba facta est? SI EX EDICTO PRAETORIS BONA P. QUINCTI
POSSESSA NON SUNT. Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad modum iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter
possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione
vicerim? Nihil, opinor. Cognoscamus edictum. QUI
EX EDICTO MEO IN POSSESSIONEM VENERINT. De te loquitur, Naevi, quem ad modum tu putas; ais
enim te ex edicto venisse; tibi quid facias definit, te instituit, tibi
praecepta dat. EOS ITA VIDETUR IN
POSSESSIONE ESSE OPORTERE. Quo modo? QUOD IBIDEM RECTE CUSTODIRE POTERUNT, ID
IBIDEM CUSTODIANT; QUOD NON POTERUNT, ID AUFERRE ET ABDUCERE LICEBIT. Quid tum?
DOMINUM, inquit, INVITUM DETRUDERE NON PLACET. Eum ipsum qui fraudandi causa
latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus
suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.
Proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit:
"ita possideto ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut
Quinctio vis ne adferatur." Quid? tu id quem ad modum observas? Mitto
illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator
esset, eum qui tibi vadimonium non deservisset; haec omnia mitto; illud dico,
dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos
Lares familiaris; hoc dico ...
Sic Cicero pro Quinctio adversarii definitionem ex opinione hominum
reprehendit: Si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem
dominum patiatur cetera praedia tenere, is, inquit, ut opinor, praedium non bona
videatur alterius possidere. Et ponit definitionem suam: Quid est, inquit, possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt
eo tempore possideri. Probat Naevium non bona sed praedium; possedisse: Cum
domus erat, inquit, Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia,
quae numquam ausus es possidere; et colligit: Quod si bona P. Quincti
possideres, possidere omnia eo iure deberes....
|