|
... Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset
et experiri posset cotidie; deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa
sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium
iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec omnia nata et profecta
esse concedit. Quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P.
Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari
condicione uteretur.
Ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri
postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et
procurator aeque utriusque necessarius. Docui, cum desertum esse dicat
vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die hunc sibi promisisse
dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse; id testibus me pollicitus sum planum
facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. Ex
edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi
causa latitasset neque exsili causa solum vertisse diceretur.
Reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit. Quod contra copiosissime defensum
esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo,
sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius
procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos appellarit,
idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio
ius ereptum; contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc
nobis vix respirandi potestatem dare.
|