|
Quaesivi quae causa fuisset cur bona non
venissent, cum ex edicto possiderentur. Deinde illud quoque requisivi qua
ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra
dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia
creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. Postea sum usus adversarii
testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne
in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. Tum illam incredibilem
celeritatem seu potius audaciam protuli; confirmavi necesse esse aut biduo DCC
milia passuum esse decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in
possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere.
Postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio detrudi vetaret; in quo
constitit Naevium ex edicto non possedisse, cum confiteretur ex praedio vi
detrusum esse Quinctium. Omnino autem bona possessa non esse constitui, quod
bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis quae teneri
et possideri possint. Dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem,
servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem; unum
fuisse quem attingere conatus sit; prohibitum quievisse.
In ipsa Gallia cognostis in praedia privata Quincti Sex. Naevium non venisse;
denique ex hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos privatos
Quincti non omnis eiectos esse. Ex quo et ex ceteris dictis, factis
cogitatisque Sex Naevi quivis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque
nunc agere nisi uti per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum,
qui communis est, suum facere possit.
|