|
Nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo,
C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret
obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi
ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat,
plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem.
Quo die ad
te iudicem venimus, eodem die illorum minas quas ante horrebamus neglegere
coepimus. Si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis
probaturos statuebamus; quod vitae ratio cum ratione vitae decerneret, idcirco
nobis etiam magis te iudice opus esse arbitrati sumus. Ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum
possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta
parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda
cupiditati petulantiaeque addicatur.
Non comparat se tecum gratia P. Quinctius, Sex. Naevi, non opibus, non
facultate contendit; omnis tuas artis quibus tu magnus es tibi concedit;
fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab adflicta
amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus
vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam
pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo eitam cupiditati et voluptatibus;
Contra sibi ait officium, fidem, diligentiam, vitam omnino semper horridam
atque aridam cordi fuisse. Ista superiora esse ac plurimum posse his moribus
sentit. Quid ergo est? Non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum
honestissimorum dominentur ei qui relicta virorum bonorum disciplina et
quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit,
cum audacia perfidiaque vixerunt. Si licet vivere eum quem Sex. Naevius non
volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est
respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore
ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere,
spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere. Sin et poterit Naevius id
quod libet, et ei libebit id quod non licet, quid agendum est? qui deus
appellandus est? cuius hominis fides imploranda est? qui denique questus, qui
luctus, qui maeror dignus inveniri in calamitate tanta potest?
|