|
Miserum est
exturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria; acerbum est ab aliquo
circumveniri, acerbius a propinquo; calamitosum est bonis everti calamitosius
cum dedecore; funestum est a forti atque honesto viro iugulari, funestius ab eo
cuius vox in praeconio quaestu prostitit; indignum est a pari vinci aut
superiore, indignius ab inferiore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri
cum bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis dicere, horribilius
priore loco dicere.
Omnia circumspexit Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; non praetorem
modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu
quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex. Naevi, quorum saepe et diu ad
pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure
contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent. Denique ipsius
inimici voltum superbissimum subiit, ipsius Sex. Naevi lacrimans manum
prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris
sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos,
quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet,
aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis
rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo
tolerabili, condicione transigeret.
Ab ipso repudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu agitatus
atque perterritus, quem praeter te appellet habet neminem; tibi se, tibi suas
omnis opes fortunasque commendat, tibi committit existimationem ac spem
reliquae vitae. Multis vexatus contumeliis, plurimis iactatus iniuriis non
turpis ad te sed miser confugit; e fundo ornatissimo eiectus, ignominiis
omnibus appetitus, cum illum in paternis bonis dominari videret, ipse filiae
nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore commisit.
Itaque hoc te obsecrat, C. Aquili, ut, quam existimationem, quam honestatem in
iudicium tuum prope acta iam aetate decursaque attulit, eam liceat ei secum ex
hoc loco efferre, ne is de cuius officio nemo umquam dubitavit LX denique anno
dedecore, macula turpissimaque ignominia notetur, ne ornamentis eius omnibus
Sex. Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio
P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.
|