| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput IXConturbatus sane discedit Quinctius; neque
mirum, cui haec optio tam misera tamque iniqua daretur ut aut ipse se capitis
damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si sponsionem fecisset, priore
loco diceret. Cum in altera re causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de
se, quod iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen virum
iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo minus attulisset gratiae,
sponsionem facere maluit; fecit; te iudicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso
egit. In hoc summa iudici causaque tota consistit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |