| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XVerum quoniam tibi instat Hortensius ut eas
in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono
causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere
suspicionem nos rem iudicari nolle; neque illud mihi adrogabo, me posse causam
commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba
faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a
me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur,
quae mihimet ipsi amicissima est; faciam quod te saepe animadverti facere,
Hortensi; totam causae meae dictionem certas in partis dividam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |